SIRACUSIO EPISCOPO WILLELMO ADELARDUS SALUTEM. Dum priscorum virorum scripta famosa - non omnia, set pleraque - perlegerim, eorumque facultatem cum modernorum scientia comparaverim, et illos facundos iudico, et hos taciturnos appello, quippe nec illi omnia noverant, nec isti omnia ignorant. Quare, sicut nec Illi omnia dixerunt, ita neo isti omnia tacere debent. Scribendum igitur aliquid vel modicum censeo, ne si invidie attrectationes metuant, inscitie accusationem incurrant. Nam et ego cum idem metuens, iniuste cuidam nepotis mei accusationi rescribere vererer, in hanc demum sententiam animum compuli, ut reprehensionis metum patienter ferrem, accusationi iniuste pro posse meo responderem. Set quoniam omne disciplinare opus non artificis sui, verumtamen alienum expectat iudicium, factum est ut quicquid mecum confuse depinxi, sapientis discretioni dealbandum supponam. Quoniam autem in epistola hac non unius tantum facultatis picturas intexui, verum omnium septem liberalium artium quasdam descriptiones intentionis necessitate interserui, consequens esse intellexi ut non quemlibet iudicem, immo talem qui septiformi rivo philosophie imbutus esset, eligerem. Tibi igitur, Willelme, Siracusie presul, omnium mathematicarum artium eruditissime, hanc orationem direxi, ut quicquid mea scientiola haut satis fretum in publicum prodire non audet, et examine tuo securum exeat, et nominis tui prelatione corrosionis invidiose morsus non pertimescat. Hanc autem epistolam 'de eodem et diverso’ intitulavi, quoniam videlicet maximam orationis partem duabus personis - Philosophie scilicet atque Philocosmie - attribui, una quarum ‘eadem’, altera vero ‘diversa’, a Principe Philosophorum appellatur. Tuum igitur erit et superflua resecare et inordinata disponere; ego pro intentione mea nepoti respondebo. ADELARDUS AD NEPOTEM DE EODEM ET DIVERSO. Sepenumero ammirari soles, nepos, laboriosi itineris mei causam et aliquanto acrius sub nomine levitatis et inconstantie propositum accusare. Quod si quis alius vel vulgaris hoc errore teneretur, incu- rie tradendum putarem. De te autem non minus miror quam doleo. Miror equidem, quia cum in pueritia adhuc detinearis - cuius levitas quodammodo propria est - in me accuses quod in te ipso, si non dissimulas, respicies. Doleo magis, quia cum nichil te carius habeam, soleatque nobis in omni sententia communis animus esse, de hoc presertim tali proposito meo dissentiamus. Quare, ne illam alteram identitatem que amicorum animis inesse solet, hoc infortunio amittamus, sententias in unum conferamus. Et ego, si tibi idem videtur, causam erroris mei -- ita enim vocare soles -- paucis edisseram. et multiplicem labirintum ad unum honesti exitum vocabo; tu utrum recte texam animam adverte, et ea qua soles vel in sophismatum verboso agmine vel in rethorice affectuosa elocutione, modesta taciturnitate utere. Ego rem quam per biennium celavi, ut tibi morem geram, aperiam. Tu vero orationem in fine, ut diem in vespere, diiudica. Erat preterito in anno vir quidam apud Turonim tum sapientia tum moribus gravis, adeo ut eo tam vulgares quam philosophi uterentur. Set quid plura de laude eius, cum presentis etatis auditores plerumque invidiosi sint, et te eius probitas non lateat qui una ibi mecum adesses? Hunc ego admodum colebam, studens eius prudentia doctior fieri. Cumque semel michi situs siderum, qualitates planetarum. distantias orbium, nocturnus exposuisset, ‘Tu’, inquit, ‘utrum recte executus sim tecum ex pende; ego me domum recipiam.’ Hic ego, tum tractatus dignitate cum senis ammonitione occupatus, ad audita relegenda animo accingor. Et quia locus non nichil quietis turbationisve sensuali tumultu anime inferre solet, hunc michi quam quietissimum eligo, extra civitatem - scilicet ubi me nichil preter odores florum et Ligeris fluminis fragores inquietaret. Itaque, cum soli relectioni sententie illius operam darem, cunctis extra cessantibus, duas mulieres, unam a dextra aliam a sinistra, et aspexi et ammiratus sum. Erat autem dextra quam vulgus aspicere horreat, philosophisque numquam penitus innotescat. Unde fit ut nec illi eam querant, et hii quesitam numquam totam optineant. Stabat hec undique septem stipata virginibus, quarum facies, cum diverse essent, ita tamen intertexte erant ut nulla intuenti pateret, nisi cum omnes simul aspiceret. Sinistra vero ita vulgari allectioni subiacebat ut et eam solam assequerentur. Set et hec quinque pedissequis comitata erat, quarum facies cognoscere michi pronum non erat. Erant etenim quasi pudore oppresse, et oppositarum septem non ferentes aspectum. His ego perterritus, cum vicissim nunc has nunc illas subtristis visu percurrerem, sinistra illa vultum verbis accommodans hac voce exorsa est: ‘Que te, iuvenis, in hunc errorem causa subegit, ut huic te tam inefficaci studio totum accommodes, et fallaces fugas subtilium velut umbram propriam consequi frustra labores? An ignoras quia, etiam si quam certitudinem ea que queris haberent, ex singulis tamen innumere dubitationes velut animi spine succrescant? Quin potius michi te paulisper accrede et ipse ea que explicabo diiudica, de multis quid tibi placeat eligens. Sunt michi quinque pedisseque hee, quarum uni et prime ita a primis annis nitor auri argentique varieque suppellectilis successit, ut nulli alii iam servire sciant nisi ei et cui ipsa arriserit. Sunt ei mille edificia turrita patentia, totidem subterranea, nullus eorum angulus vacuus; quocumque verteris, te diversis muneribus licet oculos pascas. Quid autem auro purius, quid argento formato habilius, quid gemmarum distinctione lucidius? Set non michi, immo oculis propriis crede, qui et ideo singulis dati sunt ut de his iudicarent. Deinde cui ista suppetit, ei nec ubertas agrorum, nec copia pecorum, nec pictura pratorum, nec quicquid mortales animos ducere solet deest. Idem potens, idem dignus, idem famosus, idem voluptatibus plenissimus, idem philosophie fortissimus dicitur, cui si quid sapientie addatur, velut ficus matura findetur. Eadem absente frustra predicabere. Postremo illa nescio que alia, quam ceci ‘Philosophiam’ vocant, hac absente, ostiatim mendicat, et se et suos per queque vilissima distrahit, adeo ut iam communi sensu non nisi ludibrium sit. Unde fit ut eius sequaces demum resipientes, illam spernant, huic nostre adhereant, eosque deinde precipue negligant quos Philosophie intentos esse intelligant, qua ipsi diu detenti, pannosi per plateas sibi- laverant, maluntque cum fortunatis de acervis suis numerare quam mendicantium philosophorum infinitas querimonias fulcire. Nec novum istud proverbium est: ‘Quot panes diviseris, tot philosophos habebis.’ Qui, quia in se nullum solatium habent, inter se ita inferunt ut, velut pica pice, alter alteri oculos effodiat, et quamcumque partem alter sumpserit, eam alter improbet - postmodum eandem probet. Inde fit ut nec rogati, nomen suum audeant confiteri. Hiique, cum tales sint, audent tamen dicere: ‘Felix qui potuit rerum cognoscere causas’? Immo, ut ‘cognoscere’ concedam, infelicem tamen et miserum qui nichil quod incipit efficit, nichil quod cupit assequitur. Set nec res ipsas cognoscunt. Summi enim eorum (si ‘principes’ dicendi sunt) non modo in cognoscendis illis, verum etiam in inquirendi modis, contrarii inventi sunt. Alius enim a sensibilibus investigandas esse censuit; alter ab insensibilibus incepit. Alius eas in sensibilibus tantum esse arguit; alter preter sensibilia etiam esse divinavit. Sic, dum uterque alterum inquietat, neuter fidem adipiscitur. Quod si hos pro summis non habes, nonne Tholomeus a Pitagora in numerorum proportione dissentit, dum de diatessaron et diapason unam effici consonantiam ostendit? Nonne Epicurus aliter ac ceteri philosophi homines videre docuit, dumque presubtilis in sententia de visu fuit, in eadem ab aliis ceeus esse dictus est? Quod si hii a memoria recesserunt, accipe modernos ac Latine eloquentie summos - Tullium dico et Boetium - in divisione partium sillogismi contrarios. Cui tandem eorum credendum est, qui cotidianis novitatibus aures vexant? Et assidue quidem etiam nunc cotidie Platones, Aristotiles novi nobis nascuntur, qui eque ea que nesciant ut et ea que sciant sine frontis iactura promittant. Estque in summa verbositate summa eorum fiducia. Quid enim scurrili impudentie similius quam quod ipsi se sentire simulant? Aiunt enim nullam esse certificationem sensuum, nec oculis nec auribus ceterisque credendum esse. Quo munere si priventur ipsi, aliter sentiant! Utinamque omnes ceci surdique efficiantur! Ac merito. Sequuntur enim, ut dicunt, rationem ducem, qua nichil cecius est, cum id quod nichil in actu rerum est se videre menciantur, hiique ei fidem habent. Quibus merito libet imprecari: Qui primum dignam docuit vanescere mentem, Ut rerum falsis credat imaginibus, Dum quicquid toto iunxit natura favore, Disiungit, ceci capta furore ducis, Hec quoque que cernis, cum sint diversa creata, Contexens, unam colligat in speciem - Hic, inqu a m, procul elisus pellatur ab oris, Atque suos secum sub loca ceca trahat, In tenebris tenebrosa docens tenebrosus Appollo, Fictilibus verbis detineat socios, Nec cuiquam credat, nec ei credatur ab ullo, Dum verbis rerum tollit ab orbe decus. Tu vero, iuvenis, hanc potius quam verbis descripsi tibi habe. Quod si hec non placet, sunt hic alie quatuor quarum tui causa non piget naturas aperire. Et est una earum potentissima, adeo ut. quicquid ubique terrarum habitantibus iacet, ipsa imperio premat, et potestatibus omnibus quicquid velit inscribat. Que inde etiam ‘potentia’ proprium nomen sortita est. Cui quotiens in populos irasci libet, non est qui ei resistat. Itaque nec gladius eius modum novit. Unde fit ut ex vultu eius ita omnes pendeant ut si ipsa asserat con os albos et cignos nigros, non minus ceteri in verba eius iurent. Cuius non modo facta verum etiam dicta per totum orbem triviatim predicantur, ut Ammonis et Appollinis famosas consultationes excedat. Est et alia que quodammodo huic obnoxia est. habens omnimodam in se dignitatem. Que quicquid in toto mundo qualitercumque dignum est, id tale esse et ei tribuit et ipsa efficit. In huius iure sunt dictature, consulatus, magistratus, ceteraque his similia. Que quanta intentione hominum appetantur ipse vides. Adeo etiam hii qui 'philosophie ’ nomen sibi preferunt, hanc tamen latenti ambitione affectant, ut, dum se eam quodammodo contempnere simulant, ad eam tandem provehi gratulentur, tumque demum sibi philosophi esse videntur. Est item quarta que quot plumis tegitur totidem oculis variatur. Hec tibi quicquid seculorum preteritum est presensve aut futurum, deteget. Hec eadem est que omnes etates hominum ad famosissima facta compellit. Hec Iasonem pelagus temptare coegit, hec Herculem innumeris monstris obiecit, hec Moeneteum pro salute patrie subiecit, hec omnia que impossibilia esse videntur ad possibilem redigit facultatem. Postremo hec est illa que carientem pellit senectutem, que suos familiares et dum vivunt ubique notos, et post mortem vivos perpetuo reservat. Unde non inmerito qui eam secuti sunt dii immortales et ab antiquis vocati et posteris venerati sunt. Quamobrem si quid probe factum est, magis iuvat fame tradere quam id ipsum fecisse, adeo ut etiam qui naturali probitate carent in malitia alios superare nitantur, malentes vel sic quodammodo predicari quam omnino esse ignoti. Et hec quanti sit precii vides! Est et michi quinta adhuc admodum luculenta, cui universa iocunditas subdita est. Qua absente si quid factum dictumve fuerit, nec facienti nec dicenti iocundum erit. Huius subiecte sunt pulcritudo, velocitas, valitudo, alacritas et quicquid elementarem universitatem letificat. Hec ita sensibus nostris preest ut ei soli servire malint. Hec enim unguentis oblitos, floribus redimitos, odoratu pasci docuit; hec melleos Bachiosque latices gustare ammonuit; hec auro ac gemmis ceterisque rerum formis insitire oculos iussit; hec universis tinnitibus rata modulatione constantibus, quos Greci [-----] vocant, aures animantium adhibuit; hec demum, ne qua pars corporis voluptati non serviret, illecebros tactus toti superficiei corporis subtexit. Unde haut iniuste Epicurus, vir quidam et sapiens et nobis familiaris, summum bonum diffiniens voluptatem esse dixit, sine qua, ut dixi, quicquid accidit, bonum esse non videtur. Et hee hactenus pro affectata brevitate succincte laudate sint. Tu autem quam tibi malis elige de his quinque! Nec illi in qua modo torpebas inani philosophie amplius osciteris. Est enim in verbis solis, et ea dum audiuntur tantum delectant. Sin rebus animum inducas, statim ipsa cum verbis suis simul evanescit.’ Hic illa dextra in modestum turgorem elata, ‘huncne etiam’, inquit, ‘inpudica, venenis tuis michi eripere conaris, dum fallacias tuas et tegis nominibus et vestis exemplis? Set apud alios. Me enim presente, numquam hodie laqueos tuos ei insinuabis. Et ut me et illum hoc infortunio liberem, prius ea quibus in me invecta es expendam. Deinde locus erit de tuis quas laudavisti meretriculis quid tenendum sit paucis docere. Et quod michi primum opposuisti primum absolvam, ut, quo ordine maledicendi audaciam sumpseras, eodem ordine amittas. Innumeras dicis spinas mentis ex questionibus meis oriri. Set nec innumere sunt, nec spine dicende sunt. Quod sic si sapis collige. Rerum Conditor optimus omnia ad sui similitudinem trahens (quantum eorum natura patitur) animam mente quam Greci [NOYM] vocant exornavit. Hac ipsa dum in sua puritate est, tumultu exteriore carens, piane utitur. Nec modo res ipsas, verum etiam earum causas et causarum initia assequitur, et ex presentibus futura longo tractu cognoscit, quidque ipsa sit, quid mens qua cognoscit, quid ratio qua inquirit, deprehendit. Eadem testeo et lutulento corporis amicta carcere, non parvam sue cognitionis amittit portionem. Set nec fex illa elementaris ad plenum potest hoc decus abolere. Querit enim quod perdidit et, memoria deficiente, utitur opinione. Et per summam quam tenet, singula consequitur, reducens composita in ea ex quibus compacta sunt. Et partium naturam librans, si quam compositionem habent, enodat, et demum simplicitatem reperiens, initii speciem mira subtilitate intuetur. Rursus et eadem initia formis suis paulatim vestiens, in pluralitatem compositorum sensibilium deducit. Cum igitur et initia finita sint -- neque enim aliter initia essent -- et composita ex eis sensibus subiecta sint, non infinite ductu meo dubitationes oriuntur, nisi quis tuis oppressus illecebris, in ipso questionis limine excecatur. Set nec spine dicende sunt, cum adeo vis naturalis a cognoscendo non temperet ut etiam, exterioribus cognitis, ipsa secum de se disputet, et in se reciprocato quid anima sit anima diffiniat. Quod autem meos mendicare dixisti, etsi id per sequentia magis refellam, tamen hoc interim ne ignores, eos scilicet tum vera rerum speculatione non fraudari cum a possessionum curis liberi sunt. Quibus cum induuntur, nec suos neque se ipsos deinde cognoscunt, meique esse desistunt, tua contagione maculati. Tu vero callide ex scenica videri disserta temptas, dum in me causam erroris vertis cum tu potius eius causa sis, si ex quo te contingunt et se cognoscere desistunt. Quod autem in familie mee Principes more tuo incanduisti, id non minus cassandum quam cetera. Contrarios eos in rerum inquisitione dicis. Ingeniose quidem. Unum enim altero vicissim collidere temptas dum non tibi confidis, ut quemquam eorum propria aggrediaris contradictione, quamquam eos a contrarietate facile absolvet si quis exiles tantorum virorum sententias non aliter atque ab eis dicte sunt intelligat. Quod quidem intelligenti breviter exponam. Unus eorum mentis altitudine elatus pennisque quas sibi indui obnixe nisus, ab ipsis initiis res cognoscere aggressus est et quid essent antequam in corpora prodirent expressit, archetipas rerum formas dum sibi loquitur diffiniens. Alter autem artificialiter callens, ut lectores complices facultate instrueret, a sensibilibus et compositis orsus est. Dumque sibi eodem in itinere obviant, contrarii dicendi non sunt. Amat enim et compositio divisionem et divisio compositionem, dum utraque alteri fidem facit. Unde si quid in digitis et articulis abaci numeralibus ex multiplicatione creverit, id utrum recte processerit divisione eiusdem summe probatur. Quod autem unus ea extra sensibilia, alter in sensibilibus tantum existere dixit, sic accipiendum est. Genus et species (de his enim sermo est) etiam rerum subiectarum nomina sunt. Nam si res consideres, eidem essenlie et generis et speciei et individui nomina imposita sunt, set respectu diverso. Volentes etenim philosophi de rebus agere secundum hoc quod sensibus subiecte sunt, secundum quod a vocibus singularibus notantur et numeraliter diverse sunt, individua vocarunt - scilicet Socratem, Platonem, et ceteros. Eosdem autem altius intuentes - videlicet non secundum quod sensualiter diversi sunt, set in eo quod notantur ab hac voce ‘homo’ - speciem vocaverunt. Eosdem item in hoc tantum quod ab hac voce ‘animal’ notantur considerantes, genus vocaverunt. Nec tamen in consideratione speciali formas individuales tollunt, set obliviscuntur, cum a speciali nomine non ponantur: nec in generali speciales ablatas intelligunt, set inesse non attendunt, vocis generalis significatione contenti. Vox enim hec 'animal' in re illa notat substantiam cum animatione et sensibilitate; hec autem 'homo' totum illud, et insuper cum rationalitate et mortalitate: ‘Socrates’ vero illud idem addita insuper numerali accidentium discretione. Unde vel doctrina non initiatis patet consideratio individualis: specialis certe non modo litterarum profanos verum etiam ipsius ar- chani conscios admodum angit. Assueti enim rebus discernendis oculos advertere et easdem longas vel latas altasque conspicere, necnon unam aut plures esse, undique circumscriptione locali ambitas percurrere, cum speciem intueri nituntur, eisdem quodammodo caliginibus implicantur. Nec ipsam simplicem notam sine numerali aut circumscriptionali discretione contemplari, nec ad simplicem specialis vocis positionem ascendere queunt. Inde quidam cum de universalibus ageretur, sursum inhians, ‘Quis locum earum michi ostendet?’ inquid. Adeo rationem imaginatio perturbat et quasi invidia quadam subtilitati eius se opponit. Set id apud mortales; divine enim menti, que hanc ipsam materiam tam vario et subtili tegmine formarum induit, presto est et materiam sine formis et formas sine aliis, immo et omnia cum aliis sine irretitu imaginationis distincte cognoscere. Nam et antequam coniuncta essent, universa que vides in ipsa noy simplicia erant. Set quomodo et qua ratione in ea essent. id et subtilius considerandum et in alia disputatione dicendum est. Nunc autem ad propositum redeamus. Quoniam igitur illud idem quod vides et genus et species et individuum sit, merito ea Aristotiles non nisi in sensibilibus esse proposuit. Sunt etenim ipsa sensibilia, quamvis acutius considerata. Quoniam vero ea in quantum dicuntur genera et species nemo sine imaginatione presse pureque intuetur, Plato extra sensibilia - scilicet in mente divina - et concipi et existere dixit. Sic viri illi, licet verbis contrarii videantur, re tamen idem senserunt. Nec tamen ego id ad vivum reseco, ut omnia omnium verba a falsitate absolvam. Ut enim tui erronei quandoque in veritatem raram incidunt, sic et meorum quidam erraverunt, et hoc ipso mei adversarii effecti sunt. His hactenus eradicatis, ad ea que de sensuali iudicio iaculata es accedamus. Ut sensus extolleres, rationem cecam ducem, si recolo, vocasti. O perversa rerum conversio, cum nichil ratione certius, nichil sensibus fallacius! Primum, quia nec in maximis nec in minimis rerum sensus vigent. Quis enim umquam celi spacium visu comprehendit? Quis sonum eiusdem celestemque concentum auribus clausit? Quis item athomi parvitatem oculo distinxit? Quis sonum eisdem athomis collisis creatum aure notavit? Set ‘pingui,’ ut dicunt ‘agamus Minerva.’ Num si eminus coctani formam aspicias, id ideo coctanum esse necesse est? Set sunt et alia forma similia, substantialiter tamen diversa. Quod si ad tactum recurras, sunt et alia eiusdem lenitatis corpora. Odoratum advertis. Atqui potuit sibi ex coctanorum contactu odorem accidentalem attraxisse. Sic necesse est ut dentes imprimas. O argumentum perspicuum quod magis cani quam homini conveniens est! Set nec huic credendum est cum sepissime fallat. Quod enim fallax est, verum quidem incidere potest, certificare autem non potest. Unde nec ex sensibus scientia set opinio oriri valet. Hinc est quod familiaris meus Plato sensus irrationabiles vocat. Deinde non modo verum non investigant, set etiam ab veri investigatione animum violenter extrudunt. Cum enim anima in aliqua noticia aciem fixerit, fit ut aut auribus sonus instrepat aut lux oculos feriat aut aliquo tali motu inquietetur. Itaque tumultu sensuali usque ad sedem anime occursante, ipsa ab investigatione sua fatiscit. Hinc est quod quotiens in altum iudicium vocamur, locum nobis solitarium eligimus ubi minus sensibus impediamur. Hinc illud aliud quod in sompnis anima quia quodammodo tunc liberior est a vexatione sensuum, aciem stringit, et de futuris etiam aut verum aut verisimile quandoque deprehendit, et sub aurora minus fallitur, utpote iam digestis cibis expedicior. Adeo hii ubi dominantur, verum suffocant. Unde meus Plato: Est hec eorum piena erroris et falsitatis opinio orta ex depravatione sensuum, nec habet ullum certum ducem talis peragratio. Que cum ita sint, cautio Artificis mederi eis volens, rationem et ducem et dominam eorum in cerebro locatam superposuit. Hec igitur sua diffinitione quicquid ab illis peccatur dirigit, et quid unaqueque res sit, aut substantialiter diffiniendo aut accidentaliter describendo, demonstrat. In contrarium igitur sententie tue res relapsa est - ut videlicet sicut sunt sensus hebetes et ratio dominatrix, ita et deprehensum sit. Postremo sensus quomodo sentiant vel quid ipsi sint sentire nequeunt. Idque non vulgo quod dubitare nescit, set solis philosophis ratione duce pronum est. Tandemne igitur pudet te adeo impudenter sensus extulisse, cum nec etiam quid ipsi sint sentire queant? Quare ipsi potius imprecatione et odio digni sunt. Quisquis dissimulans acuii lumen melioris, His que non sentit nescit habere FIDEM, Qua precellebat rationis luce relictus, Det sua fortune colla premenda iugo. Possideat dum possessis numquam potiatur, Non alii largus, non sibi proficuus. Ignoret pariter causas et semina rerum, Seque simul blandi captus amore mali. Visibus ignoret nostris cur sidera quedam Invideant, visus cetera non fugiant, Cur tellus medium teneat, dum nescia tantis Rerum ponderibus cedere, pressa iacet, Ver, autumnus, hiemps, cur pingat, compleat, artet, Prata, domos, latices, gramine, farre, gelu. Lumine privatus pro veris falsa requirat, Dum rerum causas disputat esse -- nichil.’ Hic, illa paululum exhalante, ego qui dudum non parvo affectu locum dicendi expectaveram, in hec verba prorupi: ‘Me potius, o vere recognitionis dux, cum hac ostentatrice confligere permittas oro. Nam et michi eam devincere non parvi muneris instar habebitur, et tu quantum supra ipsam possis eadem victoria haut obscure ostendetur. Neque enim michi quin superior discedam diffido, cum et ea que nuper in familiaris tui consolatione haut imprudenter disseruisti mente teneam, et ex illis alia non minus probabilia ratione duce argumenta contexere non torpescam. Ideoque hic non iam eam cum suis procul hinc fugare intendam, verum etiam illas ipsas quibus astantibus comitata superbit quarumque illecebris desiderabilibus incautos allicit, tui iuris potius esse debere arguam. Quod sic colligo. Corporea mundi sensilis mole divina Fabricatoris providentia diversis qualitatibus informata, aliud quoddam quod eidem motum incrementumque ceteraque id genus accommodaret extrinsecus petendum restabat. Licet etenim ipsa inter se corpora alia aliis leviora gravioraque essent, non tamen etiam incrementum necessarium mo- tumque voluntarium ex se habere poterant, quippe quorum principia inertia immobiliaque extiterant. Sive igitur semel simulque Voluntas omnipotens id cum ceteris digessit - quem modum ratione persequi difficile est - sive aliquam ipsis rebus faciendis moram immutabilis ipse concessit, naturam universis prepotentem muneribus corporibus egentibus adesse voluit, eandemque animam fore, cuius potentie quia supra naturam corporis sunt, ipsam quoque incorpoream esse. Unde Philosophus in Thimeo: At vero Deus tam antiquitate quam virtutibus preire animam nature corporis iussit, dominamque eam et principali iure esse voluit circa id quod tuetur. Si igitur, ut Philosophus promittit, Deus eam dominari corpori voluit, non est dubium quin id ipsum ea facere potuerit. Alioquin Deus id noluisset. Natura autem corporis essentialiter mutabilis, maioris et minoris et eorum medii susceptrix erat. Quid? Hanc igitur animam ira et cupiditate munitam esse, haut dubium est, ut extrema superfluitatis et diminutionis irascens corrigere mediumque tenere cupiditate affectaret, quippe cum eius ipsius essentia sine particulari discretione tota sibi equalis nec magnum nec parvum in se cognosceret. Set et ipse eius potentie - ira dico et concupiscentia - a sua moderatione quandoque aut declinature aut casure erant, utpote a corporeis passionibus irritande. Ratio igitur huic ad has revocandas et necessaria erat, et ab ea non aberat. Quod et Philosophus non ignorat dicens: Primo quidem sensum ex violentis passionibus excitari, post quem mixtam ex voluntate tristiciaque cupidinem nasci, tum vero metum atque iracundiam ceterasque pedissequas earum perturbationes diverso affectu pro natura sui promoventes. Quas quidem si frenarent ac subiugarent iustam his lenemque vitam fare. Anima igitur ex omni parte perfecta corporis membris, ut universum elementarium regeret, insita est. Set hoc ipsum ei nequaquam, ut dixi, pronum ac facile erat. Primo enim ingressu non modicam sue divinitatis patitur iacturam, adeo ut deinde hanc ipsam fecem elementariam quam ut domina tueri debebat, sibi ipsi Auctorique suo excecata preponat, oblita sui tam principii quam finis. Tum illas opes quas paulo ante impudice extulisti, inebriata non moderate expostulat, eo usque ut hec ipsa mala preciosa - quibus ipsa precium ascripsit, neque enim ullum ex se habent nisi dum habere putantur - hec ipsa, inquam, dum accumulet, nulla sibi rationis, nulla veritatis falsitatisve discretio. Postremo - quod in omnibus erroribus pessimum est - hac ipsa scilicet miseria feliciter prospereque secum actum esse persuadere non dubitat. Et de his hactenus. De aliis vero quas subsequenter non minus persuasorie exposuisti - potentiam dico, dignitatem, famam, voluptatem - non minus reprobandam improbitatem quam patefaciendam habeo. Enervant enim lucem illam rationalis excellende atque in pecudem ex homine redigunt, inferentes illam sibi ignorantie noctem, ut quid ipsa sit anima intueri non possit. Unde, si quando eorum erronei resipiant, singula istorum plena acutissimis passionibus non diffiteantur. His igitur anima in corporis carcere vinculis oppressa, unum inter universa remedium est quo eadem se sibi reddit domumque reducit - doctrine videlicet huius philosophie, artesque quas vocant liberales. Nam et has ipsa eadem, quondam tota apud se a devio errore libera. prudentia sue subtilitatis elicuit, litteralique memorie, non satis vocibus credens, mandari iussit, ut per eas lumen suum, si quando hebetaretur, refulgeret, metuens id quod deinde (non fallax prenuntia) sibi accidere sensit. Has igitur quotienscumque a vero decidit, si respiciat. a casu resurgit. Habet enim in istis quid ipsa Auctori, quid sibi cetera debeant, rerum scilicet communitates et differentias absolute distinctas. Quibus attente relectis ipsa se recognoscens non tantum a sarcina rerum premente exoneratur, verum etiam omnia corporea, quantum natura patitur, perosa despectat, omni beatitudine referta dum se Auctoremque suum contemplando cognoscit. Habemus igitur contrariam errori tuo verissimam diffinitionem, tum scilicet me ceterosque beatos esse cum supradictis adheremus artibus, infelices vero ac perditos si tuis quas iactas subiaceamus, easque ipsas rationi subiacere debere non ultra dubitamus. Quare huic sui- sque eas regendas relinquas.’ His ego cum voce currente animique affectu instarem, illa quodam pudore stupida, veste vultui preposita, simul cum suis paulatim retrograda cessit, meque adhuc dicere parantem in medio sermone reliquit. Tum illa dextra cum suis haut immoderate gavisa, me recipientem easdem pieno favoris oculo percurrit, animumque tali voce secuta est: ‘Haut ignobili, o iuvenis, me ditasti triumpho, idque ipsum de te iamdudum speraveram cum studia mea tanto affectu adhuc puer arriperes. Nunc ergo quia et me et te tanto monstro liberasti, indonatum abire haut conveniens est. Michi nempe quid super te de ceteris confidam, ex tali principio non dubium est. Sunt igitur michi septem virgines hee, quarum naturam moresque singillatim expediam, ut quam omnium tibi malis proprio arbitrio eligas. Omnes enim simul amplecti maius quam quod tuo ingenio competeret esset. Hec itaque prima quam vides dextra ferulam gestantem, leva codicem lituris innumeris distinctum, una liberales artes ingredientes cunabulis suis nutrit, primoque lacte imbuit, sine cuius nutrimento frustra ad sapientiam tendas, adeo ut eius expertes, quacumque licet prudentia prediti, balbutientes tamen non immerito vocentur. Qui vero irretiti fuerint ea, quantum homines pecudibus munere rationis prestant, tantum eos hominibus ceteris rationabili loquendi arte prestare non dubites. Hec nempe, cum primum mortales per agros passim et ferali more sine mutua affabilitate muta ratione vagarentur, nec posset alter alteri quid vel de se vel de rebus subiectis intelligeret insinuare -- hec, inquam, primum nomina rebus singulis imponens, mortales mutue allocutionis honestate beavit. Quod quam difficilis opere sit, animo si ades, intelliges, quippe cum et res infinite sint, eedemque aliter per se, aliter in coniunctione, aliter secundum quod universaliter intelliguntur, aliter secundum quod sensibus subiecte individuali proprietati subiacent, appellande sint. Verbi gratia: id quidem quod in subiecto corpore accidens est, secundum quod per se quasi quedam substantia sine corporis respectu concipitur, ‘albedo’ vocatur; secundum hoc vero quod in subiecto est ‘albi’ nomine designatur. Item, animal rationale quod cernis, secundum quod in universalitate diffinitionis substantialis intelligitur, ‘homo’ iudicatur; in eo vero quod singularitate descriptionis discoloratur, ‘Socrates’ appellatur. Rebus itaque nominibus vestitis, ipsis vocibus voces alias imposuit, ut et earum inter se differentia non lateret et infinitas illa multiplex sub numerum redacta scientie comprehensu non careret. Universitatem igitur illam octo partium orationis numero mira sagacitate subiecit; adeo a perfectione impositionis non temperans, ut sicut vox rei, ita et vox vocis, significativa sit. Verbi gratia: in hac oratione - ‘homo ambulat' - vox subiecta rei que ambulat indicativa est. Cum vero propono 'homo est nomen’, non res set vox a subiecta voce significatur. Hanc enim vocem que est ‘homo’ per se ipsam nominans, proprietatem nominis habere significo. Unde etiam ille labirintus oritur ut in subiecto idem sit et significans et significatum - quod quidam postea ‘materiale impositum’ vocaverunt. Hec eadem quendam familiarium suorum non improbe preceptis suis imbuens et a littera rudimentum incipiens, litterasque in sillabis, sillabas in dictionibus, dictiones in constructionibus perfectis contexere docens, famam sibi late perhennem peperit. Set hoc apud Latinos. Si quis vero esset qui huius artem totam amplecti posset, non illum quicquid a Grecis barbarisve universisque mortalibus communi scripto celebratur, lateret. Hec igitur quanti sit vides possemque adhuc multa de laude eius non minus digna proferre, nisi quia et tibi non penitus ignota est, et michi de ceteris non minus breviter percurrendum est. Hanc igitur quam cemis secundam hilari vultus iocundi- tate ela- teque frontis confidentia quasi aliquid dicere paratam, in cuius veste quicquid sub civilem disceptationem cadere potest intextum est, nec michi nec alii, credo, sufficienter laudare pronum est. Hominibus enim, ut supra dixi, mutua animorum expositione initiatis, hec consequenter operam addens, suaviloquo omatu verborum et sententiarum universas peritorum orationes non segniori subtilitate depinxit quam invente sunt. Unde factum est ut illi qui prius indiscrete et sine legali iure vivebant, in civitatem communemque iusticiam tam potenti ammonitione tracti sint. Quare quicquid universe honestatis ex civilibus consensibus ortum est, huic ascribendum esse diiudico. Deinde cui dubium est qua vi modernos tirannos ab irrationabili impetu adhibita refrenet, cum primo mortales omni feritate rigidos in humanitatem cetumque compulerit? Hanc eius potentiam Socrates non ignorans, universam rei publice rationem huic regendam distribuit, trino rethorice generi tres contentionis modos supponens. Aut enim in Capitolio agebatur causa et ‘deliberativa', aut in Martio Campo et ‘demonstrativa’, aut in foro et ‘iudicialis' vocabatur. Deinde idem philosophus, causam prosequens, partes constitutionis in quinarium digessit, docens argumenta invenire, inventa disponere, disposita eloqui, in elocutione memoria et pronuntiatione uti. His equidem si quem ad plenum hec instituerit, quamcumque rationabilem causam ingredietur, superiorem discedere facit, adeo persuasioni indulgens ut cum iudicum animos ad intentionis favorem applicaverit, si in oppositum se convertat, non minus depulsionis panem probabiliter persuadeat. Unde et eam pre ceteris artibus Greci *re- thoricam’ - id est eloquentiam - vocaverunt. Hac nempe quicumque munitus fuerit, et amicis iocundus et inimicis metuendus erit, utpote que non solum in philosopho spectabilis est, verum etiam inter litterarum prophanos is sepissime magis consulitur qui maiori quadam verbositate pre ceteris facundus videtur. Inde fit ut in quampluribus curiis rustici loquaces tacitis philosophis preferantur. Quid enim in philosopho possit dubitatione dignum non est - tibi presertim cum non ignores quanta Tullium fama titulavit. honore pretulit, dignitate sublimavit, dum tamquam gladium linguam eius exacuit universisque concivibus timendum fecit. Quid autem apud imperatores potuerit, non minus ambigis, cum in orationibus suis legeris quid apud Cesarem effecerit se - ipsum scilicet qui ex adversa parte senserat Cesaremque hostem rei publice iudicaverat, sola conciliante eloquentia in amicitiam recepit. Deinde Marcum Marcellum orator dignitati restituit; Quintum Ligarium a capitali sententia persuasor resolvit; Deiotarum odio Cesariano liberavit. Quorum quidam laqueum prodicionis imperatori struxerant, quidam autem contra arma eius senserant. Set non habuit Cesar quid accusaret ubi Tullius defenderet, quid vetaret ubi tanta facundia veniam oraret. Oblitus itaque sui Cesar, quem mille acies non perturbaverant, coram rethore mentis inops factus est. Quantum igitur ipse victor victis prelatus, tantum sibi victo rethor preferendus. Unde et ipse sibi quandoque applaudens ait; ‘Cedant arma toge! concede, laurea, lingue!’ Nam et apud inimicos hec lingua adeo valuit ut precium pacis tocius imperii fuerit, nec Cesari Antonius federari dubitat, dum sibi linguam oratoris concedat. Magis enim facundiam eius quam arma Romana timebat, neque in pace Cesariana tutus esset, dum in eum Tullius scriberet. Hec igitur quanti precii sit que sic suos extollit dubium non est. Hoc ipsum non vane intelligens Aristotiles eius preceptis plurimum incubuit, docens omnem causam aut honesti aut ammirabilis aut humilis aut ancipitis aut obscuri generis esse, singulorum membrorum communitates et differentias ostendens, qualiterque in singulis - neque enim similiter in omnibus- exoriendum sit. In qua pagina perlucidus ille tractatus subscribitur qua ratione scilicet in turpi ammirabilis generis specie auditores in benivolentiam, docilitatem, attentionem, adversarii vero in odium, invidiam, contemptum, ducendi sint, quod in omni huiusmodi disceptatione non parvum effectum optinet. Set et etiam subdivisionem earundem specierum idem philosophus non tacet, dicens omnem cause constitutionem vel coniecturalem vel diffinitivam vel generalem vel translativam esse, singula quorum si quis sine invidia relegat, grata affectuositate plena inveniet. His omnibus ceterisque eius facultatis preceptis diligenter diffiniendis vir sapiens operam dedit, intelligens quanta in rerum nobilitate et utilitas et honestas artifici per ea acquirantur. Hactenus autem de ista dictum sit; deinceps ad reliquas transeamus. Hec autem tercia quam vides dextra serpentem, leva vero codicem gestantem, in quo decem quasi distinctiones depicte sunt, non modice post supradictas mortalibus necessaria est. Hec enim, quicquid ambiguitatis dubitationisve ex supradic- tarum preceptis nasci solet, discretione sua determinat, multipli- cemque ambagem in certitudinem redigit. Hec certis divisionibus omnem deceptionem locutionis excludens, nodos sophisticos aperit verumque excudit, docens quicquid in verbis decipere potest, aut equivocum esse aut univocum aut diversam partem aut diversum tempus aut respectum diversum aut diversum modum; quod Boetius in Cathegoricis pretereundum esse non censuit. Hec eadem subdita sibi habet inventionem et iudicium, quibus universas lites in negotio suo ortas dissolvit. Questione enim proposita, que pars eius tenenda sit, que reprobanda, prima contemplatione diiudicat. Quo autem iudicium illud confirmet, locos cum argumentis suis invenire non fatiscit, licet quibusdam videatur inventionem iudicium precedere. Hec ipsa universitatem omnium que videntur in decem naturas subtili indagatione partita est, decem diversitates rerum tantum omnino diversarum natura esse arguens, quas etiam ‘decem predicamenta’ posteri vocaverunt, singulisque predicamentis et genera et species et individua ascribit, lpsorumque generum alia generalissima, alia subalterna esse disserit; specierum item alias specialissimas, alias subalternas, nobilissimum illud iter alternans ut nunc ab individuis per media ad generalissimum, proprietates spoliando - immo obliviscendo - ascendat, nunc a generalissimo eodem gradu, singola formis suis retexens, ad individua usque descendat. Hec quippe universales rerum naturas mira luminis subtilitate perstringens, eo modo quo in Artificis mente ante tempus concepte sunt intueri nititur; accidentia sine respectu substantiarum considerat; ipsorum etiam accidentium differentias separat, hac quippe subtilitate confisa, ut et alios infestantibus scrupulis suis velut serpens ultro illaqueet, et aliorum iacu- la determinationis defensione tuta contempnat. Inde ftt ut. huius affectum si quis adeptus fuerit, que propositio vera, que falsa, earundem etiam que veritatem vel falsitatem determinatam habeat, que vero incertam dubitabilemque, non ignoret; argumentorum item, quod probabile, quod necessarium, quod sophisticum; locorum, qui inherentes, qui extrinseci, qui medii; divisionum. que secundum se, que secundum accidens; diffinitionum, que substantiales, que accidentales; sillogismorum etiam varietates, figuras atque modos. Huius argutiis Aristotiles imbutus, quotiens ioeari voluit, non minus coram aliis sophistice callens falsitatem astruebat, quam ceteris coram eo veritatem ipsam defendere facultas erat. Ut enim cetere artes auxiliis huius nixe in sententia immote constant, ita sine ea titubantes stabilitatem habere ignorant. Unde fit ut apud modernos etiam in disserendi facultate hii precipue spectentur qui pre ceteris ea notabiles sunt. Et quia hactenus de his tribus quarum precepta circa voces versantur demonstratum est, de reliquis quatuor que circa res ipsas disputant opere precium est deinceps non tacere. Harum ergo prima que quadam excellentia reliquas tres superat eique ille acclines sunt, cuius in veste innumeros caracteres numerorum significativos intextos vides, quicquid sub numeralem discretionem venit et moderatur et digerit. Unde fit ut universa visibilia numero subiecta sint et huic etiam eadem subici necesse sit. Quicquid enim est, aut unum aut plura est. Ipsam illam etiam immensam universitatem termini limite diffinit sibi certo atque nature. Qua pre- termissa, singularum rerum pluralitas incerta confusaque est, quod plane intelligere potest, si quis rerum suarum numerum oblivisci perfecte queat easque confuse et sine discretione concipiat. Inde fit ut non solum his quas astantes vides necessariam esse dicam, verum etiam cunctis essentiis preferendam esse non ambigam, cum eis confusionem auferat, discretionem tribuat. Numerus quippe, cuius ipsa naturam et cognoscit et explicat, adeo ipsis rebus incumbit, ut quecumque in ordinem a prima quadam confusione digesta sunt, ex eius similitudine exemploque decorem accepisse videantur. Quod et Zenocrates intelligens, ipsam animam numerum esse diffinivit. dicens: 'Anima est numerus se movens.’ Quid igitur tantus philosophus tanta brevitate intellexerit, tibi ipsi forsitan dubitabile est. Numquid numerum ab anima non distare intellexit? Numquid accidens cum suo subiecto idem esse essentialiter iudicavit? Numquid, cum numerus compositus sit, ipsam quoque animam compositam esse aberravit? Absit! Quia vero in rebus nichil tam digne essentie invenit ut numerum, querens anime comparationem, numerum sibi assimilavit - immo similitudini incumbens, numerum eam vocavit. Ne vero aliquis verborum venator eam id ipsum quod dixerat essentialiter esse intelligeret, consequenter subdidit ‘se movens’, ut, cum nullus numerus se ipsum moveat, anima autem se ipsam moveat, eam numerum esse non intelligamus, set tante dignitatis pre ceteris quanta pre ea numerus esse dicitur. Set ad propositum revertamur. Huius ipsius numeri, dico, hec quam describo magistra ostenta- trixque est. Ut autem familiarius de ea agamus, illa ipsa est quam Greci, omnium arcium executores, ‘arithmeticam’ quasi ‘numeri virtutem’ vocaverunt, intelligentes et rerum virtutem precipuam in numeris esse, et ipsam dignitati tante ut dominam preesse. In primis etenim numerum diffinit et eum collectionem unitatum vel quantitatis acervum ex unitatibus profusum esse determinat. Post diffinitionem vero, que prima omnium tractatuum precedere debet, divisionem subiungit, in parem atque in imparem disiungens, ipsasque has species diffinitione subtili consequenter discernit, secundum duorum generum contrarias qualitates - multitudinis dico et magnitudinis. Deinde ipsarum specierum subdivisionem ponit, docens parem numerum alium pariter parem, alium pariter imparem, alium impariter parem; primam subdivisionis speciem vocans eam cuius partes subdividentes usque ad unitatis occursum in paria dividuntur: pariter vero imparem intelligens qui primo loco quidem in equa dividitur, dividentia vero mox indivisibilia reperiuntur; impariter vero parem ipsum etiam in equa dividi eiusque dividentia non minus paria esse, non tamen hanc eius divisionem ad unitatem usque pertingere, pri- usque deficere; itaque nec solum primum eius terminum in paria dividi, nec solum extremum a divisione secludi. Que quantam io- cunditatem intelligentibus addant in ea figura descriptionis aperte oculis subicitur quam Nichomacus eiusque sequaces ammirabilem vocaverunt. Aliam quoque numeri speciem non minus diligenter in tres partes mensuratur, dicens: Impar numerus alius primus et incompositus, alius secundus et compositus, alius ex utrisque quodammodo constans atque compactus. Est enim per se quidem secundus et compositus, ad alias vero comparatus primus et incompositus invenitur. Earumque ipsarum partium descriptiones haut imparatas habet, originemque singulorum miro genere scaturiginis a ternario procedere submonstrat, quam et Eratosthenes et eius sequaces ‘cribrum' appellaverunt. Item, etiam eiusdem paris numeri aliam non minus dignam particionem supponit, docens alios diminutos, alios superfluos, alios inter utrosque perfectos esse. Que sententia quante gratie fecunda sit nulli nisi cui ipsa demonstrat patere potest. Ceterique itidem eiusdem flores quos et michi enumerare tempestivum non est, nec tibi id ipsum nisi in lectione adesses facile concipere. Hoc autem unum scio, eius precepta artificem totum sibi vacantem exterioraque omnia obliviscentem exposcere - quod et eius subtilitatis pre ceteris non minimum est indicium. Nos autem ad ceteras describendas transeamus. Hec igitur que quadam leticia ceteras excellere videtur, timpha- num dulcissonum dextra gestans, leva vero libellum universorum tinnituum precepta naturasque continentem - hec, inquam, universis consonantiis preesse cognoscitur, nec solum in vocibus humanis ratam modulationem natureque acceptabilem facit, verum etiam in cordis sive eribus atque malleis vim suam et habet et ostendit. Unde fit ut omnes animas hec in se non parva potentia quadam convertat. Pueriles enim mentes noviterque in corpora occupatas tanta vi astringit ut primis vocibus quas in corpore audierunt et delectentur si concordes sint, et offendantur si convenientes non sint. Neque id usus nec natura efficit, nisi si olim celitus aliquid tale mente hauserint. Id quondam nutrices eorum haut prave intelligentes, ex quo eos quacumque causa in fletum commoveri sentiunt, statim eis musica alicuius soni modulatione occurrunt, quippe id sibi unicum et familiare solatium anima reservavit, quod quidem dummodo sibi offeratur, cetera universa huic ut attendat obliviscitur. Et ne exempli postulatio longe quesita diutius nos fatiget, tu ipse, si recolligis, cum preterito anno in eadem musica Gallicis studiis totus sudares adessetque in serotino tempore magister artis una cum discipulis, cum eorum Regineque rogatu citharam tangeres, puerulus quidam non certe locutionis sono irretitus, ex cithare sonitu tanta hilaritate affectus est ut et manus digitosque suos simili nisu movere aggrederetur, omnibusque astantibus risum moveret. Set non omnes eque vim causamque motus illius intelligebant. Adolescentiam vero iuventutemque ita huic alligatas naturaliter intellige, ut non solum in toga sibi se totos accommodent, verum etiam in bellicis negotiis et incipiendis et remittendis ipsa stimulos ac frena prestet. Nam et in aggrediendo prelia litua acutiora animos stimulant, et in remittendo tuba gravior eosdem resides facit. Adeo hec vis anime imperativa est! Nam, ut fabulosa pretermittam - que musicis instrumentis muros crevisse, silvas artificem secutas esse asserunt - id saltem dubium non est, si quis delectationis sue reminisci volet, quin et animum ex turbiditate in quietem, ex quiete vero in pietatem, hec ipsa constituat. In senectute vero tantam hoc decus efficatiam obtinet ut non solum vocum concordiam hec etas exposcat, verum et mores et facta universa in ethicam consonantiam redigere et gaudeat et nitatur. Unde et, hac intentione firmiter constituta, a quampluribus sapientibus hec etas ‘gravis' appellatur. Cum itaque omnem etatem non modo ab avaritia in largitatem, verum etiam ab egritudine in sanitatem provocet, non minimum philosophis argumentum erat animam a superioribus stellis in corpora descendisse eamque quam ibidem simphoniam assueverat in corpore vel recenter receptam recognoscere. Set hec apud rationales. In mutis vero animalibus vis eadem non parvum effectum habet. Apud Anglos enim pisces ipsi dulci cimbali sonitu super aquam natantis in retia ire coguntur. Apud Parthos vero cantus ipsorum hominum dammas sine omni retis laqueo in sompnos solvi cogunt. Volucres cantibus in laqueos duci haut dubitabile est. Teque ipsum etiam, dum de eadem disputares, id asserere audivi, nisum scilicet silvestrem - quem non alia ratione domare poteras - musico instrumento domesticum fecisse. Hinc et idem supradictus philosophus animam mundanam ex talibus convenientiis compactam esse dixit, non quod eo modo simpliciterque intellexerit, set id involvens, quia, cum plures potentias habeat ea, eius inter dignissimas est, quod sibi concors est corporibusque idem inferre gaudet, et secundum hoc quod partes corporis armoniatas videt, suas in eis potentias exercet. Unde fit ut hoc quoque animare non cesset, illud vero inanimum diutius relinquat. Hoc idem Pitagoras non preteriens cum eius distinctiones non parva cura inquisivisset - ne id ipsum posteris lateret - officio stili usus est, docens primo musicam aliam mundanam, aliam humanam, aliam instrumentalem - nam et elementorum qualitates ponderaque temporumque distantie ab hac concordia remote non sunt; deinde disputans que quidem de innumera vocum multitudine consonantiarum dignitati apte sint, redigens eas in paucum diffinitumque numerum (iuxta quod omne preciosum rarum est); easque ipsas non sensuali iudicio - quo nulla subtilitas cernitur - set rationabili arbitrio dividi, quippe cum ipse eandem scientiam non nisi ratione duce a malleorum sonitu comprehenderit, et exinde se ad cetera instrumentorum genera mathematice transtulerit. In omnibus etenim una concordie ratio est. Quod enim proportiones ponderum faciunt in malleis vel cimbalis, idem eedem in fidibus ratione longitudinis bre- vitatisque, intensionis remissionisque faciunt, idem etiam in fistule foraminibus ratione profunditatis sive amplitudinis, idem in omni elementario quod quacumque consona discordia convenit. Que omnia vir sapiens diligenter prosequitur ipsarumque consonantiarum differentias deinde supponit. In qua pagina illa haut ignobilis sententia subnotatur, in qua quomodo tonus ex duobus semitoniis et commate constet, ipsaque inter se semitonia et a commate quid distent (nec enim equalia sunt) ostendit. Que si quis facile intellexerit, cerebro gratias habeat! De monocordi quoque divisione non minus mellita subiecit, ceteraque id genus. Que si enumerare pergam, levius me facultas quam rerum numerus deseret. Nunc de reliquis ordine prosequamur, illud tamen non pretermittentes quod, cum utreque supradicte numerorum rationem in tractatibus suis recipiant, in hoc tamen differentia est, quod illa numeros, hec proportiones principaliter investigat, licet corporibus ea coaccidere constet. Hec autem due que restant licet impares quidem sint quantitate, tamen minor maiori suffragium parat. Set et in hoc differunt, quod, cum utreque magnitudinem corporalem officialiter profiteantur, hec quidem minor magnitudinis immobilis scientiam exercet, maior vero mobilis celestisque molis habitudinem scrutatur. Unde et minorem, de qua nunc sermo est, Greci ‘geometriam’ a ‘terre mensura’ vocaverunt. Hec autem quanta efficatia mortalibus necessaria sit facile colligere potest quicumque rationem terrarum mente concipiat. Inter primos enim rationabiles hominum conventus, cum id iusticia politica effecerit ut in occupationibus terrarum non tirannica invasione, verumtamen certa mensura uterentur, id demum astrictum est, ut quisque sue occupationis terminum poneret. Sic itaque factum est ut et litigia e\ priori indiscretione orta bel- laque eisdem de causis quondam sumpta cessarent. Id intelligentes. cetere nationes et imitando artificium commoda secuti, et inventoris ingenium ammirati sunt. Contigit autem ut aliquando eedem terminorum positiones rapidis quibusdam motibus delerentur: Libie quippe harenose accumulationes. Egipti vero undantis Nili superationes supradicta signorum vestigia superabant. Unde factum est ut sapiens quidam vir, subtilitate mentis elatus, in secretum se transtulerit id expendens: qua ratione regulam omnibus seculis perhennem de terre mensura habere posset; immo illud quod anima in sue divinitatis thesauro a principio possederat elicere satagebat. Hic itaque, tanti voti compos, hac auxiliante, a puncto incipiens lineatimque ascendens superficie mediante in soliditatem usque progressus est. Deinde quot punctis singule linee terminentur, quot item lineis superficies, quot superficiebus soliditas perficiatur, hac duce consecutus est. Subsequenter ergo orbem in partes, partes in provincias, provincias in regiones, regiones in loca, loca in territoria, territoria in agros, agros in centurias, centurias in iugera divisit, quid centrum, quid diametrum, quid rotundum, quid angulare, quid basis, quid cathetus, quid ypotenusa, quid perpendiculare, diligenter contemplans. Postremo tante speculationi diligentius incumbens, remotorum etiam corporum usu geometrico quantitatem apprehendit. Itaque factum est ut certas proponeret regulas quibus altitudo corporum, et longitudo vel latitudo planicierum, profunditasque puteorum sine artificis accessione comprehendi possent. Que quia tibi forsan incredibilia videntur, de multis pauca proponere non deficiam, ut et id fieri non impossibile iudices et ab eadem facultate intelligentie pauca prelibatus non deterrearis. Proposita sit tibi turris cuiuslibet altitudinis mensuranda. Accipies itaque arundinem stature metientis duplam, cuius medio aliam orthogonaliter coniungere calle predicte subduplam, stature mensoris videlicet equalem. Hoc autem instrumentum tamdiu in planicie circumiacenti ducatur, donec mensor per utrarumque arundinum summitates cacumen turris distincte perspiciat. Quo intuito, tanta altitudo turris iudicetur quantum spacium a mensore usque ad pedem turris continetur, mensoris tantum longitudine adiecta. Verbi gratia: sit statura metientis AB, arundo ei dupla CD, alia orthogonaliter ducta EF, altitudo turris GH. Quod igitur erit BH adiecta BA, idem erit GH, ilio tantum periculo depulso ne inequalitas planiciei rationem impediat, quod callido ingenio funis extensione determinari poterit. Item aliud geometricum ad idem perspiciendum non minus perspicuum. Consideretur cuiuslibet altitudinis umbra, eiusdemque umbre finis. Quo diligenter notato, in ipso fine umbre cuiuslibet quantitatis virga dirigatur, cuius umbra non minus diligenter mensuretur. Quam enim proportionem umbra ad umbram habebit, eandem etiam altitudo ad altitudinem modis omnibus obtinebit. Exempli gratia: sit altitudo mensuranda AB, umbra eiusdem CD, arundo EF, arundinis umbra GH. Sit CD duplum ad GH. Erit igitur AB duplum ad EF. Ad planiciem vero, quam Greci ‘epiphaniam’ vocant, mensurandam tali utimur artificio. Statuatur mensor in campi diffiniendi extremitate, sua statura breviore arundine sibi constituta. Hec itaque tamdiu per superficiem ducatur donec per summitatem arundinis finis campi perspiciatur. Quo perfecto, a summitate arundinis usque ad mensoris corpus orthogonalis linea directe ducatur, locusque stature in quo linea ipsa terminabitur diligenter signetur. Quod enim erit ipsa pars stature a signata nota usque ad visum respectu orthogonalis linee, hoc erit procul dubio tota statura respectu planiciei determinande. Intelligentie causa: sit planicies BF, arundo DE, statura AB, virga orthogonalis DC. Quod erit CA ad CD, hoc erit AB ad BF. Aliud ad idem. Constituatur arundo equalis metienti in termino epiphanie, cui altera cuiuslibet quantitatis orthogonaliter coniunga- tur. Quibus sic coniunctis, susum iusumque tamdiu instrumentum ducatur donec per utriusque sununani tinis epiphanie discernatur. Quo notato, ipsarum arundinum coniunctio diligenter perpendatur. Deinde pars superior fixe arundinis a coniunctione cum tota sui quantitate comparetur, eademque comparatio pendentis virge et superficiei necessario habebitur. Evidentie gratia: sit arundo visui me- tientis equalis AC, sit planicies diiudicanda CE, virga orthogonaliter pendens BD. Sit AB medium AC. Erit igitur BD medium CE, quod experientem non latebit. De putei vero cuiuslibet profunditate hec non minus subtiliter perdocuit. Primum enim ab artifice illud haut obscure inquiratur: ut videlicet circumductio putei circularis habeatur. Deinceps quantitas diametri colligatur. Postremo mensor super oram putei stans, pedibus suis lignum cuiuslibet quantitatis supponat, quod tamdiu ante et retro pedetemptim ducat, donec per summitatem ipsius ligni alterius partis putei profunditatem cernat. Deinde pars ligni que ab ora putei eminet cum statura metientis comparetur, eademque comparatio invenietur inter diametrum et profunditatem putei cum statura metientis. Exempli gratia: sit putei profunditas CF, diametrum CA, statura metientis CD, lignum quod stature comparatur CE, altera pius putei AB. Sit DC triplum ad CE, erit DF triplum ad CA. Hec tibi de multis pauca, de gravibus levissima excerpsi, ut et eius precepta viderentur tibi credibilia et attendenti animo non minus intelligibilia. His itaque ceterisque eius preceptis si quis instruatur, per terram viam sibi in celum ingenio parabit et quantitatem superiorum differentiamque comprehendet. Et de hac hactenus; de illa vero que restat, altitudine stature ceteris prelata, breviter perstringam. Hec igitur quam vides splendore lucidam totumque corpus quodammodo oculeam, dextra radium, leva vero astrolabium gestantem, quicquid mobilis celestisque quantitatis infra applanon continetur intelligentibus explicat. Hec enim sua disciplina comprehensam mundi formam, numerum quantitatemque circulorum, distantias orbium, cursus planetarum, situs signorum describit; paralellos co- lurosque depingit, zodiacum in duodecim partes rata ratione dispertit, stellarum magnitudinem, polorum oppositionem, axium extensionem non ignorat. Hanc si quis sibi privatam facere posset, non modo presentem rerum inferiorum statum, verum etiam preteritum vel futurum non diffiteretur. Superiora quippe illa divinaque animalia inferiorum naturarum et principium et cause sunt. Et de hac quidem multa non minus a supradictis desiderabilia proponerem, nisi si et brevi sermone non essent comprehensibilia, expertique artis haut INTELLIGIBILIA. Tu vero, iuvenis, enitere pro viribus ut incepisti, harumque quas diffinivi disciplinas amplectere! His namque imbutus et iuventutem rationis frenis honeste moderaberis, et senectutis onus (ita enim quidam vocant) iocunde consolaberis. Quid enim pulcrius quam in iuventute, que vitiorum facilis imitatrix est, habere qua ipsam a vitiis temperes, virtuti applices; in senectute vero, que quodammodo naturaliter virtutis susceptrix est, qua alias - ac iuniores - a devio tramite divertas, vie reddas? Ita etenim et etas et mores concordi virtute honestata pulcrius elucescunt. Verumtamen quoniam hee ipse quas laudo non omnes apud eosdem facile reperiuntur, opere precium erit diversarum gentium doctores adire, quodque in singulis elegantius reperies, memorie mandare. Quod enim Gallica studia nesciunt. Transalpina reserabunt; quod apud Latinos non addisces, Grecia facunda docebit. Ut enim anima, corporum dispensatrix, non in omnibus humanis partibus omnes exercere potest potentias, verum aliud in capite, aliud in corde, aliud item in epate operatur, ipsius etiam capitis partes diversas diversis officiis dedicavit - in prora enim imaginatur, in medio ratione utitur, in puppi (id est occipitio) memoriam abscondit; cordis item sinistram procreandis arteriis, dextram vero venis suscipiendis accommodavit; in epate etiam ipso per choleram, que calida et sicca est, appetit, per melancoliam, que frigida et sicca est, continet, per sanguinem, qui calidus et humidus est, digerit, per flegma, quod frigidum et humidum est, expellit - sic eadem dispensatrix, cum non omnis regio omnis probitatis susceptibilium virorum fecunda sit, aliam in alia disciplinam constituit, prout suscep- tibile corpus aliud alio eius divinitati convenientius est, ut, quod in una mundi parte efficere non valet, in uno mundo efficiat.’ His dictis, cum suis simul passibus moderatis discessit. Ego me rerum auditarum quodammodo stupidus domum contuli, exindeque aliquanto studiosius singulis artibus animum applicavi, unaque lectione perlecta, aliam desideravi maiori affectu, veluti si reliqua de- essent, nichil michi lecta conferret, id ex hoc proposito expectans, ut iuventutem moderari, senectutem consolari possim. Et ego certe cum a Salerno veniens in Grecia Maiore quendam philosophum Grecum qui pre ceteris artem medicine naturasque rerum disserebat, sententiis pretemptarem, causam scilicet querens qua vi et natura magnetes ad se ferrum trahat, eiusque super hac re ceterisque similibus solutione audita, ipse michi vicissim proponeret,dicens: ‘Si’, inquit, ‘per medium terre globum foraminis quam ampli hiatus pateret, rupesque non parvi ponderis vi magna iniceretur, quorsum, queso, evaderet, cum nec in celum pondera ferri possint, nec sit in precipiti illo a quo pondus sustineatur?’ Mea item super hoc ratione audita, id in fine disputationis nostre eum asserentem audivi, lectiones scilicet disciplinares earumque labores penitentiam non consequi. Quod cum michi minus intelligenti exponeret, inquit, eum enim qui se in secretum, rebus relictis, transfert, purgatoriis virtutibus roboratus, cum de his que inter mundanas illecebras gesserit peniteat, id certe quod didicerit numquam odisse- immo quod de tali fonte profundius non hauserit, id frequenter culpare. Hactenus, carissime nepos, tibi causam itineris mei per diversarum regionum doctores flexi satagens explicavi, ut et me iniuste accusationis tue onere alie viarem, et tibi eorundem studiorum affectum applicarem, ut, cum ceteri gazas suas multipliciter explicaverint, nos scientiam proponamus. Vale, et utrum recte disputaverim tecum diiudica.