Quoniam motus simplex aut est circularis aut rectus et omnis motus, sicut ostensum est in VIII Physicorum, est alicuius moti ab aliquo motore, sed quoniam motus simplex et perfectus est moti simplicis et perlecti, sicut dictum est in I Celi et mundi, et motus circularis est talis dispositionis, erit igitur de necessitate moli simplicis et perlecti, eius quod maxime accedit ad naturam forme et maxime recedit a natura materie. Tale autem solum est corpus circularis di- menlsionis, eo quod circularis dimensio, quoniam terminata est perse, consequitur per naturam forme. Recta autem, quoniam non est terminata per se sed per aliud, consequitur per naturam materie. Propter hoc motus circularis erit circularis dimensionis. Et quia quesita est dispositio motoris et moti in motu recto, consequenter hoc faciendum est in motu circulari. Quoniam igitur, sicut dictum est in VIII Physicorum, omne quod movetur aut movetur a se aut ab alio, ergo motum primo motu, scilicet circulari, aut movetur a se aut ab alio. Sed quoniam omne quod movetur ab alio movetur a motore extrinseco, istud autem non movetur a motore extrinseco -- cuius causa est quia iste motus est primus, sicut ostenditur in VIII, et motus primus a motore primo, qui non habet motorem extra ipsum, cum sit immobilis, ita quod neque essentialiter nceque accidentaliter moveri potest -- ergo istud motum non movebitur ab alio, ergo a se. Sed, sicut ostensum est in VIII, intentio eius quod est motum a se est quod motum componatur ex motore et moto, motore distincto a moto secundum dispositionem, non secundum esse. Tunc, sicut motum a se componitur ex motore et moto secundum hunc modum, tunc motor in eis secundum esse non distinguitur a moto, ergo constituitur per ipsum, qualis est dispositio in motis hic ab animabus. Videtur idem hic per hoc quod ostensum est in VIII. Ostensum est enim quod necesse est quod motor sit simul cum moto ipso. Simul autem in hiis motis non potest esse nisi secundum intentionem predic- tam, scilicet ut motor coniungatur moto et non distinguatur ab ipso secundum esse. Sed hoc non potest esse: motor enim talis dispositionis non est abstractus, sed coniunctus. Similiter autem cum constituatur in esse secundum subiectum motum, de necessitate movebitur per accidens, scilicet per motum ipsius subiecti. Et ostensum est in VIII quod motum primum et motum hoc, scilicet habens animam, utrumque movetur a se, sed differt unum ab alio, quod motor in primo moto non movetur motu aliquo essentialiter vel accidentaliter, quoniam, si sic esset, non esset motor continuus neque eternus. Motor autem in habentibus animas movetur per accidens. Et hoc creditur ex hoc quod faciunt motum esse post quietem in eis et non movent continue. Item, cum iste motor sit abstractus nec movetur ab aliquo moto, remanet dubitatio de modo motoris ipsius, scilicet quomodo facit motum. Et sermo Aristotelis super hoc est in XI Metaphysice, quod primum sic movet sicut desideratum et intellectum movet nos. Sed cum desideratum moveat nos per modum finis, tunc et iste motor in illis erit per modum finis, et questio nostra est de eo quod movet per modum efficientis. Item questio est si desideratum sit idem quod intellectum in illis. Manifestum enim est quod in nobis differunt et sunt principia diversorum motuum quorum unus est sensibilis, reliquus autem rationalis. In illis autem videtur quod non differunt. Causa autem est quod sensus in nobis differt ab intellectu, quia potentie, quibus comprehenduntur res in nobis, sunt diverse, scilicet sensus et intellectus. Sensu enim comprehenditur desideratum et voluptuosum, intellectu autem intellectum. Cum igitur corpora celestia non sentiunt, non erit in eis desideratum differens ab intellecto. Intellectum enim in eis est movens in eo quod est bonum in simul et voluptuosum. Causa autem in hoc quod non sentiunt est, sicut tangit Averoys in libro De anima, quod sensus non est nisi ad salutem. quod non est in ipsis, quia non indigent corpora supercelestia. Et ideo, cum natura nihil agat otiose, non erit in eis virtus sensibilis. Ex hoc manifestum est quod hec corpora sunt animata et non habent de virtutibus anime nisi virtutem intellectivam et desiderativam que movet in loco, et hec est que immediate facit motum in ipsis. Motor enim, qui movet per modum desiderati et intellecti, sicut dictum est, est virtus separata. Et dubium est utrum virtus separata moveat sic secundum modum duplicem, licet eadem sit secundum substantiam, an differat secundum esse. Manifestum est enim quod movens in nobis secundum hos duos modos, scilicet secundum agens et secundum finem, est differens secundum formam, scilicet in anima et extra animam. Secundum enim quod est in anima est agens motum, secundum autem quod est extra animam est movens secundum finem: sic enim est finis motus et non agens. In illis videtur quod sit aliquid indifferens secundum esse. Dicit enim Aristoteles quod principia in illis sunt eadem, sed manifestum est quod non intelligit hoc de virtute separata et coniuncta, quia iam ostense sunt esse cause diverse, ergo intelligit hoc de intellecto et desiderato, que in nobis sunt diversa et in illis sunt eadem, sicut responsum est. Similiter de movente separato secundum quod movet secundum agens et secundum finem. Sed non intelligit solum identitatem secundum substantiam, quia hec identitas manifesta est in illis, in quibus est maior diversitas quam in istis. Relinquitur ergo quod intelligit identitatem secundum esse. Queratur igitur causa in hoc quod diversitas ista non reperitur in illis. Et dicendum quod in illis est virtus illa omnino separata, in nobis autem in materia est. Si enim forma pomi non esset in materia, idem ens, non differens secundum substantiam neque secundum esse, esset movens hiis duobus motibus. Et hec est dispositio motoris in movente in primo moto. Sed querentes intentionem istius moventis dubitare possunt -- cum acceptum sit apud philosophos quod illud, quod ymaginatum est de illis formis abstractis, sit esse et perfectio in ipsis corporibus motis - propter quid est quod sunt in continuo motu. Videtur enim quod non indigent motu cum idem sit semper presens apud ipsa. Sicut enim si forma arche, que est in anima vel in mente artificis, esset esse ipsius arche, non moveretur artifex ad faciendum archam, similiter in hiis: quod, cum ymaginatum de illis formis sit esse illorum, non indigent motu; et etiam intelligunt quod motus eorum est causa exitus eius quod est in potentia in illis formis abstractis ad actum, scilicet ad formas materiales. Iste enim forme videntur habere duplex esse, scilicet esse in actu, quod intelligo materiale, et esse in potentia, quod habent in abstractione. Intelligo enim hunc actum et potentiam quemadmodum dicimus quod forme artificiales habent esse in actu in materia et esse in potentia in anima artificis. Sic et hee forme sunt secundum duplex esse: abstractum, quod est in potentia, et esse materiale, quod est in actu. Sed tamen motus eorum non est propter exitum istarum formarum de potentia in actum, ita quod illud sit perfectio prima in illis, sed ita quod illud sit consequens primam perfectionem eorum; sicut ille qui exercitatur ad conservandum sanitatem per aliquam operationem alicuius artis primo intendit sanitatem, secundo illam operationem. Et propter hoc motus in eis est contrario modo et in inferioribus, quia in ipsis est perfectio primo loco intenta, in illis secundo loco, et est perfectio imperfectorum. Propter hoc in his est motus continuus, in illis autem decisus. Quesito unde sunt dispositiones istius motoris tam in VIII quam in XI, in VIII ostendit in quantum sunt de genere moventium, in XI in quantum sunt de genere vel numero substantiarum immobilium. Et demonsitratum est de primo motore quod est unum, immobile, perpetuum, abstractum a materia, scilicet quod neque est corpus, neque vinus in corpore. Et difficultas non minima accidit in sermonibus quibus usus esi Aristoteles in ostensione ultime positionis: accipit enim duas propositiones quarum una est quod omnis potentia in materia est finita, secunda autem est quod actio infinita non provenit a potentia finita. Ergo cum motor sit potentie infinite, est motus ab ipso egrediens infinitus. Ergo arguit in secunda figura quod non erit in materia potentia infinita abstracta. Maior autem est ostensa in VIII. Ostensum enim est quod omnis potentia in corpore finito est finita; aliter contingeret ipsum moveri in instanti. Sed in hoc sermone est difficultas: si enim omne corpus habet potentiam finitam, et celum est corpus, ergo habet potentiam finitam. Sed, cum omne habens potentiam finitam sit corruptibile, erit celum corruptibile. Nec potest dici quod privatio corruptionis acquisita est celo a potentia eterna abstracta; contingeret enim tunc quod aliquid receptibile corruptionis in se fieret eternum ab alio. Hoc autem destructum est in I Celi et mundi in fine. Ostensum enim est quod impossibile est quod aliquid possibile non esse in sua substantia necessitatem recipiat ab alio, nisi esset possibile ut substantia eius transmutaretur. Item, si potentia in illo ad motum sit finita et motus est finitus in esse et substantia, sicut predictum est, tunc potentia in eo ad esse erit finita. Quare, si est possibile in sua substantia inexistere, erit possibile ad corruptionem ex se et non esse, quare ex se erit corruptibile; aut, si hoc corpus est in sua substantia perpetuum, sicut ostensum est in libro De celo et mundo, tunc non oportet ponere principium eo nobilius. Videtur enim quod, cum dicitur quod omnis potentia in corpore est finita, non est hoc verum nisi in corporibus materialibus, generabilibus et corruptibilibus. Et si aliquid est eternum in sua substantia, videtur quod necesse est potentiam eius moventem esse eterne motionis, et ita potentie infinite. Et tunc non sequitur quod potentie in stellis essent finite nisi essent composite ex materia et forma, cuius oppositum est ostensum in 1 Celi et mundi. Item videtur quod, cum in stellis sint potentie infinite, impossibile est ut sint actiones finite. Finitas enim actionis et motionis non accidit nisi propter alterationem motoris a moto a qua accidit ei fessitudo si ergo celum non alteratur in sua substantia neque accidit ei fessitudo, non est impossibile ut agat actionem infinitam a potentia existente in ipso; et tunc non erit necessarium ponere motorem separatum ab ipso. Et in hoc sermone non est error parvus, et ideo necesse est ut speculemur in eius destructione. Et dico quod omnis motor. qui movet propter altquid quod est in potentia et necesse est ut exeat ad actum, est potentie finite et eius motus erit finitus. Cum igitur moventes in stellis sint huiusmodi -- eo quod stelle mote in omni hora sunt in loco alio, modo enim sunt hic, modo ibi, et ita loca diversa sunt eis quasi ultima motus -- erunt igitur de necessitate in ipsis potentie finite et finiti motus. Similiter, cum universum sit semper totum in loco uno secundum formam sed non secundum subiectum, sicut ostensum est in VIII, partes autem in loco alio secundum subiectum et secundum formam, erit potentia in ipsis existens finita. Si igitur aliquid movet motu infinito, motus eius est propter aliquid semper in actu. Sed quod actu semper est non est corpus nec virtus in corpore. Sed motus celi primi est infinitus, sicut ostensum est in VIII, igitur propter aliquid semper in actu. Sed preostensum est quod movens in istis secundum finem et secundum agens est idem, ergo proximus motor in istis secundum agens est semper in actu. Ergo similiter neque est corpus, neque virtus in corpore. Hoc habito revertamur ad predictum sermonem, et dicamus igitur quod in corpore celesti non est possibilitas ut corrumpatur, quia non habet contrarium. Est ergo permanens in se et per suam substantiam. Motus autem impossibile est ut sit permanens, cum habeat contrarium, scilicet quietem. Item, quoniam corpus celeste movetur ex se, et omne quod movetur ex se possibile est ut quiescat -- dicitur enim motum ex se hic omne quod per voluntatem et desiderium movetur -- ergo corpus celeste possibile est ut quiescat ex se. In corpore enim celesti sunt hec duo, scilicet possibilitas quiescendi et permanentia in substantia. Sed quomodo hoc, cum motus sit in substantia et esse? Et verum est, sicut dictum est, quod hoc corpus intendit ut quod est in potentia in formis abstractis exeat per motum in actum, sed non ut illud sit in eo prima perfectio, sed consequens ad primam perfectionem. Et propter hoc est quies in eo ex sua substantia possibilis, corruptio autem non. Numquam tamen quiescit, sicut ostensum est in libro De celo et mundo; ideo, cum motus non sit permanens in se sed ab alio, secundum ergo permanentiam motus oportet ponere substantiam fixam et permanentem in substantia sua. Et non est hoc propter corpus celeste, quia in ipso est possibilitas ut quiescat, ut iam dictum est. lmmo est propter motorem in quo nullo modo est possibilitas motionis neque essentialiter neque accidentaliter. Et ideo dicit Aristoteles quod non est timendum ceIum quiescere in aliqua hora, et non corrumpi, quia corruptio non est possibilis sicut quies; et in motu possibile est ut sit possibilis ex se, necessarius autem ex alio, in molo autem non. Et causa in hoc est quia motus substantiam et esse habet ab alio, scilicet a motore ipso. Concludens igitur ex premissis intentionem meam, dico quod omne habens motum in loco eternum necesse est ut sit substantia eius eterna. Sed si substantia eius fuerit eterna, non est necessarium ut motus eius in ubi sit eternus. Sed si motus eius in ubi sit eternus, necesse est ut sit a motore separato eterno et non corporeo, neque potentia in corpore, sive sit eterno sive non eterno. Item ostensum est in VIII quoniam molor est unus, simililer aulem in XI quod non est unus solum definitione, sed definitione el numero. Multitudo enim numeralis non est nisi propter materiam. Sed ostensum est quod abstractus est a materia. Preterea, sicut ponitur a Ptolomeo, duo sunt motus primi celorum. Et unus eorum est motus celi supremi, quo movetur universum motu diurno ab oriente in occidentem, et duo poli huius motus sunt poli equatoris diei. Secundus motus est quo movetur celum stellarum et similiter sphere planetarum ad diversum motus primi, describendo unum gradum in centum annis; et iste motus quandoque est ante et quandoque est post, secundum quod ymaginatur motus accessionis et recessionis, et sunt poli istius poli circuli inclinati, scilicet zodiaci. Sed quomodo erit hoc, cum motor non sit nisi unus et a motore uno non proveniat nisi motus unus? Videtur enim quod motor unus simplex moveat motu simplici, et quod non proveniant ab eo motus duo neque oppositi. Item, si universum movetur istis duobus motibus, tunc sunt ei naturales aut exeuntes a natura aut ambo aut alter illorum; et ille qui exit a natura erit violentus, et non potest sustineri quod celum habeat motum violentum. Tunc igitur sunt ei naturales et a duobus motoribus per naturam, quia omnis motus naturalis est per motorem naturalem. Sic igitur, a destructione consequentis, si motor naturalis est unus, tunc motus ei naturalis est unus et solum ad unam partem. Item ponitur quod motus planetarum diversificetur in suis excentricis secundum longitudinem et latitudinem, et suis epiciclis secundum progressionem et retrogradationem, et quomodo salvatur hec diversitas eum motore uno simplici? Item ponitur in eis diversitas secundum velocitatem et tarditatem. Positum enim est quod illud quod propinquius est celo stellato est tardioris motus, et illud quod est remotius ab illo est magis festini motus. Dicunt enim stellas duas supra solem tardas et ponderosas, que autem sub sole, leves et veloces. Verum est autem quod, sicut dictum est, motus celi componitur ex duobus motoribus: unus autem est anima existens in eo, reliquus est quodam virtus non existens in materia. Motor autem qui est virtus non existens in materia est unus equalis et continuus in movendo infinite, reliquus autem, qui est anima, numeratur secundum numerum corporum motorum et suorum motuum. Et secundum hoc dicit Aristoteles in XI Metaphysice quod via numerandi substantias moventes sit secundum numerum corporum motorum, intilligens motorem coniunctum non separatum. In quantum corpora celestia conveniunt in hoc quod moventur a virtute movente non in materia, habent perpetuitatem motus, continuitatem et equalitatem, et suus motus est non temporalis. Secundum autem quod motore qui est anima, ideo quod est motor, multiplicantur et diversificantur motus in ipsis, quia ille motor est motionis finite. Est enim motor ille substantie perpetue, sicut ipsum motum ab ipso, sed est possibilis in movendo sicut suum motum in recipiendo. Erit eorum motus in tempore. Secundum etiam proportionem que est inter corpora celestia et animas moventes, ipsa diversificantur in velocitate et tarditate. Et hoc est, quod dicit Aristoteles in libro De celo et mundo, quod si in celo sint stelle quedam velociores quedam tardiores, hoc non es, quia accidit eis alteratio aut omnino fessitudo, sed hoc est ex diversitate proportionis que est inter motorem et motum, intelligens motorem coniunctum. Motor enim non movet nisi quia potentia eius est maior potentia moti; et si multum superabundaverit, movebit velocius, cum autem non superabundaverit, non movebit; et si modicum, movebit tardius. Et hec sufficiant in inquisitione motus in supercelestibus. Consequens autem esset inquirere diversitatem motuum secundum diversitatem in ipsis motis. Sed quoniam hoc est altioris inquisitionis -- non enim est nisi eius qui perfecte novit positiones Ptolomei in Almagesto et destructiones earundem quas ponit Alpetragius -- ipsi ad presens supersedemus.