Liber Aristotilis de ducentis quinquaginta quinque Indorum uoluminibus uniuersalium questionum tam genetialium quam circularium summam continens De prosperitate et felicitads summa Felicitatis ergo summam et prosperitatis cumulum fixarum proprietas stellarum earumque in orientali gradu uel medio celo aut vii aut cum Sole et Luna collocado et situs prindpaliter exponunt. Quodens enim stellas omnes corruptas et cadentes sub ipsa natiuitate repperiri contigerit, dum saltern fixarum quelibet in aliquo predictorum commoretur, summa dignitate ultra quam de cognadone quispiam estimare possit eum qui nasdtur exomat. Cum ceteris quidem stellis et in iam dictis lods pariter reperte dum ille stelle australes sint aut septentrionales, non aliud quam de fixis erit iudidum, predpue dum gradus lucentes sic enim optime collocantur — obtineant. Vt enim Sarhadr assent astrologus, dum sic se habeant, dominum et potentem populo admirante natum constituimt, potissimum quidem si cum fortunatis discurrant aut in earum domo uel termino commorentur. Fixarum itaque iudida uires atque potendam eammque loca in signis et commune cum stellis in qualitate consordum hoc in loco discutere non erit incongruum. Est ergo in vi primi gradus Libre puncto Hacac, in xxiiii Sagittarii gradu Kibar, in xii item Aquarii et puncto Io Sanduo1 ; omnes prime potestatis, australes, uenerie et mercurialis qualitatis. Harum autem quelibet trium in orientis aut medii celi gradu natum extollit, famam multiplicat et gloriam, diuidas exauget, fecundiam parat, philosophia et omni instruit disdplina et ridmids gaudebit carminibus; pius enim erit, in filios beniuolus, pacificus et humilis, letide et alacritatis amicus, ad respondendum festinus ; in opere fides et ueritas ; proprio studio omnem assequetur disdplinam, in sermone prudens ; et in omni negocio cautus, glorie auidus ; decor et affabilitas non absunt, amor constans, quedam in animo mitis seueritas; multas possidebit andllas ; mulierum gaudebit contactu, nec fornicari uerebitur. Hoc quoque potissimum constat accidere si Mars terra et orientalis Venerem proprio foueat aspectu. Amplis trium fixarum quelibet in oriente locata scienciam addit et iudicia rimatur, nisi inquam Mars ibidem commoretur ; sic enim corrumpit. Mars item cum earum qualibet consordo appetite exauget, predpue si idem oriens cum Sole possideat. Venere tarnen sub terra in parentum domo commorante, dum Mars ipsam aut fixarum quamlibet comitetur aut saltern ipsarum aliqua in septimo collocetur, tota prosperitatis felidtas in deterius et in nichilum declinat. Plerumque etiam uir mollis nascitur et effeminatus, ut qui coire non possit aut solum muliebrem generabit sexum. Fixarum item significado ad malum dedinat Venere cum ipsis locata. Mars uero in cardine si eas de vii° respexerit, subtilem generat phisicum et sub experimento omnia comprobat assiduoque studio librorum uestigat archana. Iouis autem in qualibet fixarum aspectus prosperitatem addit et ad dignitatem promouet, plerumque etiam fixarum rumpit consuetudinem. Si uero Mercurius oriens cum ipsis aut medium obtineat celum, prophedam administrat et in conspectu populi admirandum effidt et uenerabilem, philosophia exomat multisque ditat et instruit negodis, predpue dum ea Babiloniorum dimate et noctuma insit natiuitas ; sic enim idolatram générât et quasi prophetarum facundiam et mores donat femineos, nigromandam quoque instruit et propriis manibus alneringet operatur atque prodigia quoad imquam detrimentum incurrat atque infamiam. Amplius, fixa quedam australis quam Sarben appellant in xv° gradu et xx punctis Libre, alia quoque in xxvii gradu et 1 Libre puncto australis, in xxvii Geminorum gradu alia consistit quam Bariegini appellant. He quidem tres sub secunda potestate constitute, iouialis et mercurialis sunt complexionis. Ea ergo que in Libra consistens Zarben dicitur, in oriente aut medio celo ea enim fordor est ceteris etsi eiusdem sint complexionis — elegantem, felicem, regem quoque prodit, Deo et hominibus amicum, promptum etiam et uelocem. Reliquis uero duabus in oriente uel medio celo constitutis, disdplinarum sit amator, experimentis sed etiam musica gaudebit et metro, auro et argento pollens atque diuidis hominibus uenerandus, potissimum sub natiuitate diuma. Que si noctuma fuerit, gloriam adhibet atque prudentiam, gratum item, omnibus speciosum et idoneum efficit. Amplius, alia de fixis in vi gradibus et x punctis Leonis potestatis prime, alia in Scorpione xvi° gradu et xx° puncto australis potestatis secunde, alia in xxi < gradu > et xx punctis Geminorum australis prime potestatis, in vi gradu eiusdem et punctis xxx alia australis potestatis secunde, alia in vii < gradu > xxx punctis Capricomi australis secunde potestatis, que omnes Iouis et Martis complexionem secuntur. Quociens ergo harum v fixarum quamlibet in oriente uel medio celo inueniri contigerit, dux militum generatur magnanimus, multis formidandus ; regiones subiugabit et urbes, et ad uotum omnia suppetent ; plebi commodus, regibus fere similis, in negociis et operibus prudens, neminem diliget, nulli se committet uictorum, prudenter ut iam dictum quicquid assequatur administrans, laudis et pecunie auidus, fade honestus, morte honesta interibit. Fixarum item alia in xxiiii0 gradu Tauri et Io puncto potestatis prime, in Sagittarii xx gradibus et xl punctis alia potestatis secunde, alia item in iii° gradu Tauri et punctis 1 consistens secunde potestatis, in eiusdem gradu et puncto alia potestatis prime, sub Geminorum gradu primo alia potestatis secunde. Omnes quidem v australes, iouialis et satumie sunt complexionis. Quarum quelibet in oriente uel medio celo consistens diuitem et opulentum prodit, per regiones et urbes facilitates exauget et copias, agriculturam, arborum plantadonem exercet, edifida construit. Si uero Luna aliquam earum respidat, et ipsa in oriente uel medio celo, misericors, uerendus, pacificus et humilis, in omni negodo discretus, omnes diliget, omnibus dilectus. Amplius, ea quam in Sagittario fore diximus omnibus modis sic locata, is qui sub ea nasdtur auibus atque bestiis maxime delectatur, quoad etiam sicut mulio atque huiusmodi utriusque generis animalia cuiusmodi sunt acdpitres et falcones domando ad mansuetudinem reducat. Alia item in xx° Cancri gradu australis, potestatis secunde, mardalis solius complexionis. Ea ergo in oriente aut medio celo locata in natiuitate potissimum nocturna, bellorum ducem, dominum dominorum, audacem, animosum, nulli subuitum, iracundum, primatem omnino generat ; diumo quidem existente natali, nec misericors nec miserabilis, semper iracundie nebula obsitus, nequam, legis preuaricator et iustis aduersarius, raptor et iniuste omnia adquirens, mala mens, malus animus, grandiloquus, plerumque etiam predicator et regius est familiars» honesta tamen morte dies consummabit suos. Fixarum item alia in xxvii gradu et xl punctis Tauri, in quarto item Cancri gradu et punctis iiiior alia, in Geminis in v gradibus et punctis xl quedam, in Piscibus alia in xxi gradu et xxx punctis potestatis secunde ; cetere sunt prime. Omnes quidem australes, marcie et mercurialis sunt in complexionis statu Quaram quelibet in oriente uel medio celo sub nocturno potissimum natali exerdtus propalabit ducem magnanimus quidem erit, pmdens, in omni discretus negodo, cum pueris et uirginibus delectabitur et periurio gaudebit ; diurno quidem existente natali, promptum, impium, mendacem, iracundum, amicorum expertem, subdolum, odosum, derisorem, infamem, homicidam, incantatorem et omnia huiusmodi maleficia sectatur. Rursum in xii Scorpionis gradu quedam, in tercio Arietis gradu et 1 punctis alia, utraque prime potestatis ueneriam atque iouialem secuntur naturam. Quelibet ergo in oriente uel medio celo constituta decorem exauget, diuidas colligit, opes coaceruat, hie etiam famosus iudida sectatur et iocos; est enim misericors qui nascitur et pius, bonus, iustus, bona existimacio nominis ; a mulieribus multam gratis non ex quolibet merito assequitur pecuniam, potentia triumphat nec in sermone aberit ueritas ; horum quamplures rubicundis sunt capillis et infames, precipue si Luna easdem respiciat. Item in iii° Leonis gradu quedam fixarum moratur, in eiusdem xvii gradu et xviii punctis alia, in xxviii0 gradu et xx punctis eiusdem alia secunde ens potestatis ; relique due in secunda ; omnes quidem australes. Harum autem qualibet in oriente uel medio celo constituta felix erit et diues agrorum qui nascitur, in sermone efficada, in omni probitate famosus atque laudabilis; inest tamen plerumque pallor aut crocus siue turpitudo, in sermone mollides, plantadonis, agriculture et edifidorum auiditas, infra uirilem etatem incestu et Hbidine uexabitur, plenus dierum heremi fiet incola, diuersa proponet fercula, astrologus erit et plurimis eruditus disciplinis ; oculorum nigredo et dulcis aspectus. Rursum in xvi gradu et xx° puncto Tauri alia, in Scorpione sub totidem gradibus et punctis alia, australis utraque et prime potestatis existens. Que autem in Tauro moratur in oriente uel medio celo consistens felicissimum et agris ditissimum in urbe et uilla generat, in omnibus namque prouidus, clientela et scribis gaudebit ; quemadmodum etiam Stella hec nota est in celo et hic in terris notissimus et boni nominis. Nec aliter ea qui in Scorpio consistit ibidem locata diuicias affert, etiam copias et in ore plebis gloriosum efficit atque laudabilem, eius dignitatem pariter atque potentiam per omnia dilatât climata. Quia ergo ea que in Tauro est in oriente locata, alia que Scorpii est vii obtinebit, mulierum causa multis ditatur opibus. Ad hune quoque modum si que mulier sub altera illarum nata fuerit, diues potens et in bono laudabüis sed non diu superstes iudicetur ; erit tamen decora facie et corpore matronali ; ex incestu nimio summam incurret infamiam. Asserit quidem Hermes astrologorum peritissimus harum qualibet in domo itineris aut coniugii reperta eiusdem prouenire effectum, quod quoniam expertus non satis firmum repperi nec huius rei descripsi iudicium.