Sosthenes: Sepe nobis, Indaleti, frater Dindimus iste noster in optimis studiis incitamenta prebere solebat. Sed nunc ecce tertius est dies iste solito nobis adesse dissimulat, et forte nostro torpore acidiatus conticuit. Equum igitur est ut conueniamus amicum et, ne forte ut est animo abalienetur, sicut gratum nosti, ut in primordiis omnium narrationum iocunda quedam et que blande animos ad maiora exerceant suscipiantur, quod nunc ipsum sub hora excogitaui quia compendiosum est et non nimis contempnendum, colloquium philosophie postulemus. Indaletivs: Ego, o Sosthenes, noui hominem; animos tantum hilares expectat: nam si paratos uiderit et concitatos alacrius, non se poterit continere. Perge igitur ut libet, quia ecce illic Dindimum. Sosthenes: Miramur admodum cur nobis contra morem alius appareas; et nunc triduum hoc tua absentia feriati sumus, quo nichil soliti nobiscum communicaueris. Condiximus ergo, ego et Indaletius tuus, audere ut debitum postulemus, maxime cum id sit quod dicere uelimus ut tibi quoque non displicere conueniat. Neque enim hic magnum aliquid et quod graui discussione diffinitionem suscipiat exigeris, quanquam et ista aliena non sint, sed summam tantum rerum attingimus ad memoriam consignandam. Venient autem et illa tempore suo, cum prius ista conducta fuerint que pro principiis tractationum omnium ut ordinentur constituere oportet. Hoc est ergo ut uniuersa, que in studiis philosophie hi qui laudibus sapientie addidisse aliquid uidebuntur multiplici sermonum discursu longe ac late prosecuti sunt, quasi in summa quadam perstringantur, et hec velut primordia quedam consignata omnium rationum in disputationibus philosophie constituas. Dindimvs: Vos, ut uideo, dum ludicra fingitis, opus multi sudoris introducere nitimini. Neque enim magnum est in paucis effluere, sed plurima compendio moderari, hoc uero operam exigit prolixiorem. Quia tamen id ex sententia statuistis et ita omnino uestra estimatio faciendum concepit in eo quod tam utile constat honestumque probatur, pati amicitia repulsam non debet. Enimuero ut plenius ea que poscitis sine exorbitatione ualeam consectari, placet ut uestra per omnia precurrens interrogatio, ne forte ex proposita postulatione minus que dicenda sunt intellexerim, uiam narrationi aperiat. Sosthenes: Ego Indaletio iampridem palmam dedi prepollentis ingenii, et ipsum nunc ducem huiusce rei constituo, ut ego post hec, si qua ex nostro adiicienda uidebuntur, eius uestigia sequens subteradnectam. Indaletivs: Non michi arripio ut te in hoc negotio anteire contendam, maxime cum cause huius tu primus auctor extiteris, et qualiter ad finem usque conducenda sit animo iam pertractasse fatearis. Attamen si operam meam in parte aliqua necessariam probaueritis, cum palam feceris quorsum tendat quod moliris, quantum uidebitur uestigia preeuntis subsequar. Sosthenes: Quia igitur fixum uobis est ut a me omnis hec tractatio exordium sumat, simul etiam quum, Dindime, optato te benigniorem inuenimus, non uos pigeat si iis que proposita sunt a me quedam ultra statutum adicio. Nolo enim ut me promissi oblitum estimetis, si in numero partium ad diffinitionem quoque rerum paulisper inuestigationem extendo. DINDIMVS: Semel tibi otium nostrum sacrauimus; non possumus quidquid attuleris aliud estimare. I. De definitione et origine philosophie SOSTHENES: Quid est philosophia? DINDIMVS: Studium querende sapientie, et diligens inuestigatio ueri. SOSTHENES: Vnde dicitur philosophia? Neque enim, idcirco quod uulgata sit interpretatio, questione supersedendum, quum non omnes eque uim dicendorum intelligunt. DINDIMVS: Philosophia amor sapientie interpretatur: non ille amor quo perfecte agnita diligitur, sed quo degustata ueritas amplius desideratur. Hoc enim desiderium studium mouet et concitat mentem apprehendere et eniti in consummationem ueritatis. Hinc ergo philosophia est studium sapientie ex desiderio amoris proficiscens, quo cognita est ut queratur perfectius. SOSTHENES: Quid est sapientia ? DINDIMVS: Indubitata comprehensio ueri. SOSTHENES: Quid .est uerum? DINDIMVS: Quod est esse uerum est, et quod non est non esset similiter. SOSTHENES: Vbi uerum est non esse quod non est? DINDIMVS: In eo quod est uerum est non esse quod non est. SOSTHENES: Quo modo in eo quod est uerum est non esse quod non est, cum, etiam si nichil esset, uerum tamen esset non esse quod non est? DINDIMVS: Vt quid non attendis, quia et hoc ipsum in eo quod est uerum est uerum esse non esse quod non est, etiam si non esset quod est? Sosthenes: Quid est hoc ubi uerum est esse quod est et non esse quod non est? Dindimvs: Sapientia ipsa est in qua omne uerum est quod uerum est, et hoc ipsum in ea uerum est uerum non esse quod uerum non est. Sosthenes: In quibus constat uerum, cuius fructum studium sapientie pollicetur ? Dindimvs: Tria sunt in quibus recte omnem operam philosophia exercet. Nam prima inuestigatio hominis hec esse debet ut sciat seipsum et agnoscat quod factus est. Deinde cum semetipsum agnoscere ceperit, inuestiget quid sit a quo factus est. Postremo opera quoque factoris sui mirabilia in exercitationem meditari incipiat, ut intelligat et hoc pariter quid sit quod secum et propter se factum est. Triplici hac uia inuestigatio sapientie discurrit in finem suum. Finis enim omnis philosophie agnitio est summi boni, quod in solo rerum omnium factore situm est. Et hec quidem sola uita est, cum ex duabus reliquis alia tantum ducat, alia conducat ad uitam. Rerum quippe conditarum cognitio ad uitam non ducit si te ipsum non noueris; que solum comes esse potest ducenti ad uitam, eique in te est propria. In hoc ergo a recto itinere deuiarunt, ut ad fructum sapientie non pertingerent, qui uerum inquisierunt solum extra se, postrema secuti neque considerantes que sunt uera. Initium hoc erat inchoationis modice; et nescierunt quam longe adhuc foret veritas consummata, et ideo nec initium uerum, quod nullus finis sequebatur. Illi uero propinquius sapientiam contemplati sunt qui, eius principium et finem simul breui diffinitione complectentes atque in eo media quoque ipsius non incognita comprobantes, primam philosophiam in meditatione mortis, secundam in meditatione uite constituerunt, hoc nimirum significantes, quod mutabilium omnium cognitio initium esse potest sapientie, consummatio non potest. Sola quippe ea philosophia intellectu consectanda elegit que iudicio ratiocinantis indubiam subiciunt ueritatem. Principium enim cognitionis ab homine est, et in eo solo quod intelligentie uis comprehendit iudicium formatur eorum que sensu contingimus. II. De divisione philosophie SOSTHENES: Quot sunt partes philosophie? Dindimvs: Primas ac principales philosophie partes quatuor esse prisca auctoritas diffiniuit, pro quo quaternarium anime nostre attributum iurisiurandi sanctione uenerari instituit: hoc enim in rationalis anime penetralibus sacrarium sapientie, fabricante philosophia, consurgit, et omne edificium quadrifida hac dispositione constare probatur. Sosthenes: Quia tandem, his que pro principii ratione dicenda fuerant transcursis, propositam narrationi materiam contingimus, superest nunc ut ipsas partes philosophie, quas subsequens sermo plenius persequetur, prius summatim propriis discretisque nominibus enumerando discernas. Dindimvs: Primum, sicut dictum est, philosophia quadrifariam secatur, in logicam, ethicam, theoricam, mechanicam. Logica uero in grammaticam et in rationem disserendi partitur. Ratio autem disserendi complectitur probabilem, necessariam, sophisticam; et he sunt principales logice partes, quarum subdiuisiones posterior tractatio poterit explicare. Ethica autem tres principales continet partes, id est solitariam, priuatam, publicam, siue, ut aliis easdem nominibus designemus, ethicam quam pro specie ponunt generis sui, et equonomicam que priuate equipollet, et politicam que eadem est cum publica: quas interpretatas dicunt moralem, dispensatiuam, et ciuilem. Quas rursum partes ethice in presenti enumerasse sufficiat. Theorica similiter tres partes continet principales, id est mathematicam, physicam, theologiam, quarum item subdiuisionem sequenti tractationi relinquimus. Mechanica, loco et dignitate nouissima, uix in philosophia consessum optinuit, nisi quorumdam plus moderata consideratio eam in partem aliquam admisisset. Hec igitur numerosa stirpe fecunda in septem studia pullulauit, numero partium dampna ignobilitatis compensans. Continet enim primum lanificium, secundam armaturam, tertiam nauigationem, quartam agriculturam, quintam uenationem, sextam medicinam, septimam theatricam. He sunt partes philosophie, quas pro principiis enumerasse satis est nisi uestra intentio ad ulteriora procedat. Sosthenes: Nos a principio propositum habemus philosophie semitas uestigare; quas quia nunc te insinuante satis commode discretas et, quasi ad ingressum primum luce demonstrationis proposita, patefactas cernimus, antequam sermonem in anteriora promoueamus, pauca nobis pro tempore de ortu philosophie et qualiter in hominibus primum studium sapientie coaluerit disseri postulamus. Nam et hoc ipsum [nos] alacriores ad futura efficiet si exitum sermonis nostri nulla ignorationis caligo opnubilet. Dindimvs: Licet, o Sosthenes, magnum humanas mentes chaos obliuionis inuoluat, mersaque profundo ignorantie corda mortalium sue originis plene reminisci non ualeant, uiuit tamen in ipsis aliquid ex illo sempiterno igne ueritatis, quo uelut per medias tenebras scintillante exiguum illuminentur respicere in requisitionem illius. Hinc ergo excitata, natura per sapientiam querere cepit quod nec potuit totum scire quod amiserat nec ignorare totum quod retinuerat. Eadem namque ipsa, luce intus coruscante, et tenebre uise sunt, ut agnosceret natura mala sua et sciret ex ipsis que forent in contrarium appetenda. Cognouit ergo quibus malis subiaceret uita mortalis et que foris uel que intus aduersa prime bonitati toleraret natura corruptioni opnoxia. Erant enim tria quedam malorum omnium principia, que humanam naturam utrobique pestilentia percurrente infecerant. Mentem quippe hominis ignorantia boni et mali pariter concupiscentia obsederat; carnem uero infirmitas mortalitatis aggrauabat: et agnouit hoc homo eo sensu quo mala sua approbare non potuit neque odisse que bona fuerant. Et idcirco cepit opniti et exire, qua potuit uirtute, in liberationem suam, ut euaderet mala sua et bona optineret. Hinc profecta est quam dicunt philosophiam: studium sapientie querende, ut ignorantiam agnitio ueritatis illuminaret, concupiscentiam prauam amor uirtutis extingueret, infirmitatem uero studium querendi commodi temperaret. Hec enim studia primum philosophiam secuerunt. Et ei quidem quo ueritas querebatur theorice nomen accessit; id autem quod optinende uirtutis fuerat ethicam appellari complacuit; quod uero ob querendum commodum natum est mechanicam institutio nominauit. Nondum adhuc ars logicam philosophie adiecerat,sed tantum sermo rusticus, communi uulgataque simplicitate, sapientie arcana tractabat, donec tandem exercitatior doctrina, expoliti sermonis formam constituens, hac nouissime superaddita quaternarium consummauit. Sosthenes: Priusquam ad subsequentes harum disciplinarum partitiones ueniamus, congruum uidetur ut que ipsis subiecta sit materia, sicut in singulis generibus constat, assignes, ac dein interpretatione nominum cum diffinitionum ratione adiuncta, nouissime ordinem quoque quem studia philosophie in his potissimum seruandum exposcunt aperias. DINDIMVS: Ratiocinandi peritia, que uoce et intellectu constat, logice primum subiecta dinoscitur, cuius partem primam, que uocum et sermonum disciplinam continet, grammatica tractandam suscepit; reliquam, que intellectu agitur, ratio disserendi sortita est. Ethica uero ordinem modumque uirtutum ac morum disciplinam, que ad probitatem et religionem spectant, instituit; cuius prima pars, quam solitariam siue ethicam inferiorem nominauimus, quibus quisque uirtutibus suam debeat uitam lege rationis ad iustitiam formare insinuat; secunda autem, que priuata siue equonomica, id est dispensatiua, dicta est, familiaribus et notis, atque his maxime qui quolibet affinitatis siue subiectionis domestice debito coherent, pro gerendo more, ut oportet et congruit ad normam uirtutis prebere demonstrat; tertia autem, que politica uel ciuilis dicitur, rectores ciuitatum quibus institutis subiectos quosque ad iustum et utile et honestum, in uniuersis reipublice actionibus, instituere ac regere debeant, ostendit. Theorica uero, quam tertiam in philosophia constituimus, uerum scrutatur, quid sit et non sit de omni quod est et non est; cuius prima pars, id est mathematica, uisibiles rerum uisibilium formas explicationi sue, demonstrationi sue, subiectas habet; secunda, id est phvsica, inuisibiles rerum uisibilium causas perse quitur; tertia, id est theologia, inuisibiles substantias contemplatur; tribus his gradibus contemplationis philosophia conscendente et complectante omnia. Nouissime mechanica, quasi posterius repens, humanarum actionum studia describit; quam idcirco in philosophiam recipi placuit, quoniam humane actiones, licet in exercitationem suam philosophiam deducere non possint, habent tamen moderatricem sapientiam, sine qua preeunte institutionis formam non accipiant; cuius uidelicet institutionis quia mechanica doctrix est, quantuml idipsum ductu proposite rationis peragit, nec ipsa prorsus a philosophia aliena esse dicenda est. De interpretationibus uero nominum pauca deducimus quo! niam non oportet in eiusmodi maiora detinere. Logica igitur sermocinalis siue rationalis dicitur, quia et grecum logos, a quo latinitas sonum formauit, sermo uel ratio interpretatur, in quo utrumque logice subiectum ostenditur, uidelicet et quod in sermonum est disciplina propositum et quod ratiocinandi inuestigatio continell explicandum. Ethica moralis interpretatur, ex re nomen sumens, quia moruid disciplinam instituit. Theorica speculatiuam sonat, quod hec sola latentis ueri spejciem intuendam acceperit. Huius pars prima mathematica est, que doctrinalis interpretatur propter hoc quia principio suo contemplationem format, et in ea constat inchoatio doctrine latentium, siue quia uisibilibus formis ad doctrinam propositis dictionis sue argumenta conducit. Secunda, physica, naturalis interpretatur quod ad eam spectat naturas rerum exquirere et occultas causas uisibilium effectuum explicare. Tertia, theologia, ratio diuinorum interpretata sonat, quia ipsa que superna et inuisibilia solo intellectu continguntur examinat. Quarto loco in philosophia mechanica constat, quod interpretatur adulterina quia extra naturalia in solis operibus hominum admissa peregrina et, uelut aduentitia participatione, in numerum earum que naturalem possident dotem disciplinarum pene culpanda accessit. Propterea non erret consideratio. Logica enim est disciplina sermonum et intellectuum continens rationem; ethica est forma morum in cohibendis uitiis et constituendis uirtutibus, iudicio rationis ex iustitie habitu proposita; theorica est cognoscendi ueri sagax et inerrata prospectio; mechanica est eorum que usui conducunt exercendorum ex ratione deducta scientia. Totum ad unum est, de uno sapientie fonte manans; propterea nichil alienum iudicaretur in uniuersis que sunt eius, nisi alieni conati fuissent sua estimatione metiri que cognoscere non potuerunt. Est autem ordo quem non oportet ignorare qui uerum cernerel cupiat, quoniam confusio principium est ignorationis, et qui secundum ipsum iter non direxerunt, manifestum est quomodo noni ualuerint euoluere uerum. Socrates diffinitam dedit sententiam quia ethicam oportet theoricam anteire, quoniam doctrina et studio uirtutum interior ille oculus quo uerum perspiciendum sit emundetur, atque aliter nubilum esset tenebrosa euaporatione affectionum caligantium. Et recte quidem, cum logica iter prestruxerit discipline qua primum oportet tirones philosophiel sermonum armare astucia, ad perspiciendam dicendorum ueritatem. Nouissimam omnium, sicut iam dictum est, mechanicam reliquerunt, quasi defecationis cuiusdam priorum materiam, in qua non nichil puritatis prime excidit remansurum, ne participem nobilitatis in conuiuio suo philosophie diligentia querere non dignetur. Vnde constat primum eruditionis iter sermone et intellectu logicam rationi pandere, demum ethicam gressus animi ad motum intelligentie uirtutum industria coaptare, postea theoricam subsequentem ad comprehensionem ueritatis inuestigationis adnisu procurrere, nouissime mechanicam ex reliquiis comprehense ueritatis necessitatis actu deorsum, quantum fas est et congruum, ordinare. Nemo aliud arbitretur. Hec est uia sapientie querende quam dicunt Philosophiam, sine qua nullus unquam peruenire potuit quo ire putauerunt et qui peruenire non potuerunt. Multi enim, quia partem uidere ceperant, totum cognouisse crediderunt, cum tamen uera partis cognitio extra totum esse non possit. Et erat uere aliquid quod uiderunt qui in parte gloriati sunt, et magnum erat ad nichil, sed ad totum exiguum; et ideo, quia totum non uiderunt, existimatum est magnum quod erat in parte, cum nec illud uere quantum fuerit agnitum sit ab eis qui laudem illius ad totum referre nescierunt. Propter hoc ergo conati sunt scindere et lacerare corpus uniuersum, ne membra sibi cohererent, quia pulchritudinem totius non uiderunt, et elegerunt sibi quisque iudicio peruerso quod placitum fuerat, aliud et aliud, plurima improbantes in toto, et quedam uendicantes ex toto quasi summa et maxima, et toto ipso potiora, cum omnis pulchritudo partis toto minor sit, et minima ipsa in toto plus splendeant quam extra totum maxima potuissent. Sosthenes: Vere, ut uideo, laboriosum nimis est et pene impossibile eiusmodi mentes sincere ad ueritatem dirigi, qui ab eo quod semel estimatione conceperint nulla postmodum ualeant admonitione deflecti. Quia enim, urgente pertinacia, in eo quod comprehendere aliquatenus ualuerunt commendando sine iudicio rationis erumpunt, fit ut eruditionis recte lumen pati omnino non ualeant et potiora etiam oblata non uideant, quia sensa sua comparatione ueritatis corrigere non student, sed manifestam quoque ipsam, cum ratione nequeunt, tumultuante insania repellunt: non enim norunt quippiam sine alterius uituperatione approbare, et idcirco cum unumquodcumque stulto fauore preferre ceperint, alterius commendationem sustinere non possunt. Illud quippe non ualent intueri, ubi a singulis decorem accipiunt uniuersa, et minima queque non sine dampno abesse possunt illorum que optima sunt Vnde nos a principio ipsum considerantes, postulauimus hec nobis uniuersa tua diligentia explicari, in quibus omnium studiorum philosophie disciplina formatur, ut nichil enumeratio pretereat quantum memoria subiicit inuestigationi proposite. Neque enim contempnendum aliquid estimamus, neque indignum auditu quod cognitioni proficiat iudicari. Partitio cuncta discernit, et illuminat diligens enumeratio quecumque fuerint plurimis ad inuestigationem apposita. IV. De artibus et earum rationibus Dindimvs: Breuiter nunc superiora repeto, ad sequentia transiturus. Philosophia uniuersaliter in quatuor secatur quas iam commemororauimus partes, id est logicam, ethicam, theoricam, mechanicam. Logica autem diuiditur in grammaticam et in rationem disserendi; ratio disserendi continet probabilem, sophisticam, necessariam; probabilis uero partes habet rhetoricam et dialecticam. Ethica diuiditur in solitariam, priuatam, publicam siue, ut aliis eedem nominibus designentur, in ethicam inferiorem, equonomicam, politicam. Theorica diuiditur in mathematicam, physicam, theologiam. Mathematica diuiditur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam. Physica diuiditur in primas et secundas causas. Theologia continet unam intelligibilem et intellectibilem alteram. Mechanica partitur in septem, id est lanificium, armaturam, nauigationem, agriculturam, uenationem, medicinam, theatricam. Studia uniuersa. De his si quid proposuistis inquirendum, insistite, prius tamen eo, quod multorum estimatio uulgata iam assertione minus, ut estimo, caute firmauit, propulso; illud dico quod quasdam artium nimis seuera examinatione a philosophia prorsus eliminare nituntur, quasi ad philosophiam non pertineant quibus comparatur philosophia et pertineant que per philosophiam comparantur. Neque tamen hoc negandum, illa primum philosophie supponi in quibus philosophandi exercitium constat, secundo uero etiam illa que ad exercitandum conducunt. In omni enim arte tam id quo de arte agitur quam quo agitur secundum artem artis esse omnino sine dubitatione dicendum est. Itaque et philosophie illud est quo agitur de philosophia, etiam si secundum philosophiam non agitur, et ipsum est de inquisitione agere ueritatis et de iis que pertinent ad inquirendam ueritatem: habet enim quedam instrumenta sua omnis ars, quibus animum rationalem erudiat et conducat ad philosophandum, id est ad inquirendum uerum; et ex ipsis quedam sunt in inquisitione et ad inquisitionem constituta ueritatis, de quibus dubium nulli fuit ut pro auctoritate constarent in philosophia computanda; alia autem, quia ad inquisitionem tantum et non in ipsa inquisitione inuenta sunt, quidam abiudicauerunt. Grammaticam dico et mechanicam, quarum altera, id est grammatica, ad philosophiam tantum est, non de philosophia nec secundum philosophiam, altera, id est mechanica, secundum philosophiam tantum, neque de philosophia neque ad philosophiam. Alii totam logicen excludere uoluerunt; sed parum constitit, cum manifeste ratio disserendi non solum ad philosophiam uerum etiam de philosophia inueniatur. Michi uero moderatius sapuisse uidentur qui philosophiam non solum philosophandi studium ueraciter appellandum iudicarunt sed ipsum quoque, quodeumque ad philosophandum siue ad philosophiam siue secundum philosophiam proprie et secundum se constitutum est, quia omnis ars et hoc recte dicitur de quo ipsa agitur et quo agitur secundum ipsam. Si quis uero illam tantum philosophiam recte dici estimauerit cuius ipsum proprie philosophari constat et ueri primo loco inuestigatio, non est contentio de nomine. Quid enim interest? Quomodo ut libet de uocibus uerisimiliter iudicetur, nos doctrinam et utilitatem pensamus sub eodem ueritatis iudicio. SOSTHENES: Ego semper, cum iam rem ipsam me tenere existimo, abducor longius, et cogor alia quedam et que sine re esse non possunt extra propositum item et item sepius uel querere uel audire. Nunc ergo quia et hoc ipsum tu non pretereundum fecisti et multorum simul erroribus considerare admonemur, edissere breuiter, quantum super hoc in presenti uidebitur, de iis qui secundum artem o et de arte constant tractandi modis. DINDIMVS: Semper fuit, o Sosthenes, ut ueritas paucorum iudicio crederetur; neque hoc primum nostris temporibus accidisse putes. Olim iam illud et a principio palam est uerum et falsum exorta. Quandiu enim ueritas omnino latuit, non erat in hominibus questio ueritatis, sed postquam manifesta ab aliis cepit agnosci, continuo cepit ab aliis, uolentibus nec ualentibus, idem negari. Prope siquidem homini est magna de se estimare, et faciem suam cum alieno corde estimantes, nequeunt discernere uerum. Priscis autem temporibus querentes disputauerunt de philosophia qui philosophari nescierunt. Nunc altera generatio successit, quibus et hoc in dubium uenit quemadmodum disputandum sit de philosophia. Vno enim gradu retrorsum abierunt ab iis qui longe fuerant, ut discant disputare de disputationibus, et ipsas de quibus disputant disputationes ubi amiserint non recordentur. Si enim philosophia ars est et disputare de philosophia ars est, cui arti relinquimus de disputationibus disputare? Discere enim ars est et disputare ars est et de qua disputatur disputatio ars est. Vt artem querant illam quenam sit ubi disputatur, non de disputatione, si forte de illa que precipue esse debet dicere uelint quia ars non est. Quapropter si in omni parte philosophie duo considerare satis est, aliud quidem quo de arte agitur, aliud quo agitur secundum artem, illud primum ad philosophiam est, secundum uero de philosophia, exclusis aliis, quia preter hec nichil philosophie tractatio introducit. Vnde foris se esse demonstrant qui in alieno modo occupari ceperunt, rem pretergressi uel quam nondum attigerint. Sosthenes: Nunc nobis in his satisfactum esse fatemur et, ut cetera ordine prosequaris, nostram tibi intentionem, quemadmodum a principio palam facta est, commendamus. Diffinitionem quidem et diuisionem philosophie commodam satis pro tempore, quemadmodum introducendis oportuit, statuisti. Sed quia easdem philosophie partes disciplinas siue artes usus communis loquendi appellare consueruit, ipsam nunc uim interpretationis nominum reserari nobis postulamus. V. De arte et disciplina Dindimvs: Inter artem et disciplinam hoc quidam interesse uoluerunt, quod ars sit in iis que et aliter esse possunt, disciplina uero in iis que aliter esse non possunt constare probetur. Alii artem ad inuentionem referunt, doctrine uero disciplinam assignant. Quod enim ad inuenientem ars est, ad discentem est disciplina. Vnde ars and rov ageTfjg, id est uirtus, dicta existimatur, quam scientiam uocauerunt animi apprehendentis uerum; disciplina uero a discendo, quasi discipulina, uel quia discitur plena, quoniam et scire dictum a discere est. Ex his autem quas artes nominamus, septem precipuas diligentia antiquorum discreuit, in quibus totius philosophie instrumenta studiis discentium prepararet. Harum autem prime tres sunt quas continet logice disciplina, grammatica uidelicet, rhetorica et dia lectica, quas triuium appellare complacuit. Quatuor sequentes mathesis complectitur, id est arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam, quas suo nomine eadem prisca auctoritas quadruuium, quasi trium et quatuor uiarum directionem et iter significauit, illud commendare uolens per hec ad aliud aliquid maius et supra ipsa perducendum animum, ut neque in iis sistat legentis intentio neque ob id contempnenda existimet quibus ad perfectum adducitur sed quo sibi uiandum sit agnoscat. Vie enim sunt quia ducunt profectibus ad id quod sequitur consummatum; in quibus primam iudicio omnium grammaticam esse constat. Post quam alii dialecticam, alii rhetoiicam secundam ponendam estimarunt. Illi: quasi post grammaticam, que de sola pronuntiatione uocum tractat, iure dialectica sequi debeat, que solam inuestigat significationem, nouissime rhetorica constituta, que utramque considerat. Isti autem: uelut cognatam grammatice, adhuc in sermonibus herentem, rhetoricam parumque ad ea que in sententiarum subtilitate constant promouentem, secundo loco ordinandam, post quam nouissime dialecticam quasi totam in intellectuum acumine subleuatam et rationi intentam collocari. De quatuor reliquis nulla constat ambiguitas primam esse arithmeticam, secundam musicam, tertiam geometriam, quartam et nouissimam astronomiam. He sunt septem artes instrumenta omnis philosophie, quibus si bene fuerit instructus legentis animus, ad reliqua liber euadet. Alii totam logicen excludere uoluerunt; sed parum constitit, cum manifeste ratio disserendi non solum ad philosophiam uerum etiam de philosophia inueniatur. Michi uero moderatius sapuisse uidentur qui philosophiam non solum philosophandi studium ueraciter appellandum iudicarunt sed ipsum quoque, quodeumque ad philosophandum siue ad philosophiam siue secundum philosophiam proprie et secundum se constitutum est, quia omnis ars et hoc recte dicitur de quo ipsa agitur et quo agitur secundum ipsam. Si quis uero illam tantum philosophiam recte dici estimauerit cuius ipsum proprie philosophari constat et ueri primo loco inuestigatio, non est contentio de nomine. Quid enim interest? Quomodo ut libet de uocibus uerisimiliter iudicetur, nos doctrinam et utilitatem pensamus sub eodem ueritatis iudicio. SOSTHENES: Ego semper, cum iam rem ipsam me tenere existimo, abducor longius, et cogor alia quedam et que sine re esse non possunt extra propositum item et item sepius uel querere uel audire. Nunc ergo quia et hoc ipsum tu non pretereundum fecisti et multorum simul erroribus considerare admonemur, edissere breuiter, quantum super hoc in presenti uidebitur, de iis qui secundum artem o et de arte constant tractandi modis. DINDIMVS: Semper fuit, o Sosthenes, ut ueritas paucorum iudicio crederetur; neque hoc primum nostris temporibus accidisse putes. Olim iam illud et a principio palam est uerum et falsum exorta. Quandiu enim ueritas omnino latuit, non erat in hominibus questio ueritatis, sed postquam manifesta ab aliis cepit agnosci, continuo cepit ab aliis, uolentibus nec ualentibus, idem negari. Prope siquidem homini est magna de se estimare, et faciem suam cum alieno corde estimantes, nequeunt discernere uerum. Priscis autem temporibus querentes disputauerunt de philosophia qui philosophari nescierunt. Nunc altera generatio successit, quibus et hoc in dubium uenit quemadmodum disputandum sit de philosophia. Vno enim gradu retrorsum abierunt ab iis qui longe fuerant, ut discant disputare de disputationibus, et ipsas de quibus disputant disputationes ubi amiserint non recordentur. Si enim philosophia ars est et disputare de philosophia ars est, cui arti relinquimus de disputationibus disputare? Discere enim ars est et disputare ars est et de qua disputatur disputatio ars est. Vt artem querant illam quenam sit ubi disputatur, non de disputatione, si forte de illa que precipue esse debet dicere uelint quia ars non est. Quapropter si in omni parte philosophie duo considerare satis est, aliud quidem quo de arte agitur, aliud quo agitur secundum artem, illud primum ad philosophiam est, secundum uero de philosophia, exclusis aliis, quia preter hec nichil philosophie tractatio introducit. Vnde foris se esse demonstrant qui in alieno modo occupari ceperunt, rem pretergressi uel quam nondum attigerint. Sosthenes: Nunc nobis in his satisfactum esse fatemur et, ut cetera ordine prosequaris, nostram tibi intentionem, quemadmodum a principio palam facta est, commendamus. Diffinitionem quidem et diuisionem philosophie commodam satis pro tempore, quemadmodum introducendis oportuit, statuisti. Sed quia easdem philosophie partes disciplinas siue artes usus communis loquendi appellare consueruit, ipsam nunc uim interpretationis nominum reserari nobis postulamus. V. De arte et disciplina Dindimvs: Inter artem et disciplinam hoc quidam interesse uoluerunt, quod ars sit in iis que et aliter esse possunt, disciplina uero in iis que aliter esse non possunt constare probetur. Alii artem ad inuentionem referunt, doctrine uero disciplinam assignant. Quod enim ad inuenientem ars est, ad discentem est disciplina. Vnde ars and rov ageTfjg, id est uirtus, dicta existimatur, quam scientiam uocauerunt animi apprehendentis uerum; disciplina uero a discendo, quasi discipulina, uel quia discitur plena, quoniam et scire dictum a discere est. Ex his autem quas artes nominamus, septem precipuas diligentia antiquorum discreuit, in quibus totius philosophie instrumenta studiis discentium prepararet. Harum autem prime tres sunt quas continet logice disciplina, grammatica uidelicet, rhetorica et dialectica, quas triuium appellare complacuit. Quatuor sequentes mathesis complectitur, id est arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam, quas suo nomine eadem prisca auctoritas quadruuium, quasi trium et quatuor uiarum directionem et iter significauit, illud commendare uolens per hec ad aliud aliquid maius et supra ipsa perducendum animum, ut neque in iis sistat legentis intentio neque ob id contempnenda existimet quibus ad perfectum adducitur sed quo sibi uiandum sit agnoscat. Vie enim sunt quia ducunt profectibus ad id quod sequitur consummatum; in quibus primam iudicio omnium grammaticam esse constat. Post quam alii dialecticam, alii rhetoiicam secundam ponendam estimarunt. Illi: quasi post grammaticam, que de sola pronuntiatione uocum tractat, iure dialectica sequi debeat, que solam inuestigat significationem, nouissime rhetorica constituta, que utramque considerat. Isti autem: uelut cognatam grammatice, adhuc in sermonibus herentem, rhetoricam parumque ad ea que in sententiarum subtilitate constant promouentem, secundo loco ordinandam, post quam nouissime dialecticam quasi totam in intellectuum acumine subleuatam et rationi intentam collocari. De quatuor reliquis nulla constat ambiguitas primam esse arithmeticam, secundam musicam, tertiam geometriam, quartam et nouissimam astronomiam. He sunt septem artes instrumenta omnis philosophie, quibus si bene fuerit instructus legentis animus, ad reliqua liber euadet.