Est Ramusculus Artis Generalis, DOCTRINA PRVDENTVM FACILIS ARS GENERALIS AD OMNES SCIENTIAS Deus cum tua altissima et profunda ueritate Incipit Liber facilis scientiae. DE PROLOGO Manifestum est, quod unum oppositorum cognoscitur per reliquum. Et ideo intendimus facere istum Librum siue Artem de suppositionibus contradictoriis, ut cognoscatur, quae pro. positio sit uera, et quae falsa. Et hoc intendimus exemplincare ad declarandam catholicam sanctam fidem contra aliquos philosophantes, dicentes, quod secundum modum intelligendi fides catholica est impossibilis. Subiectum uero huius libri est miscere principia, ut uideatur, quid sequitur in conclusione. DE DIVISIONE HVIVS LIBRI Diuiditur iste liber in decem partes. Quae sunt hae: Diuina bonitas, magnitudo, aeternitas, potestas, intellects, uoluntas, uirtus, lieritas, gloria et perfectio. Istae uero dignitates siue rationes praedicantor de Deo el una similiter de alia praedicatur.Et hoc sic : Deus est bonitas., magnitude, aeternitas etc.diuina bonitas est magnitudo, aeternitas etc., et e conuerso, mutando subiectum in praedica. turn. Et per talem:praedicatiohem ueram et necessariam potest Deus definiri, et quaelibet eius ratio. Et hoc sic : Si quaeratur Quid est Deus, respondeatur, quod Deus est bonitas, magnitudo etc. et si quaeratur : Quid est diuina bonitas, respondeatur, quod diuina bonitas est Deus et est magnitudo, aeternitas et sic de aliis. De nullo uero ente alio tales dehnitiones esse possunt, cum istae sint supremae. et in superlatiuo gradu permanentes Ostenditur ergo, per quem modum potest Deus definiri et suae rationes, et per consequens faciliter cognosci. Applicatis ad propositum praedictis definitionibus cum suppositionibus contradicto riis faciliter potest cognosci, quae, suppositio est uera, et quae falsa quoniam illam suppositionem oportet esse ueram, primitiuam et necessariam, quae stat pro praedictis definitionibus et sua contraria suppositio est falsa et impossibilis. Ostenditur ergo, per quem modum potest fieri faciliter seientia de his, quae de Deo aut de suis rationibus praedicantur I. DE BONITAXE Suppoiio quod sit bonum, magnum et ueram, et sic de aliis rationibus potest dici, sed solum de his tribus exemplificamus causa breuitatis, quod nulla impossibilitas possit impedire maiorem possibilitatem bonitatis. Et si sua con traria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod impossibilitas dicat plus, quam possibilitas. Quod est falsum et impossibile, cum possibilitas dicat habitum positiuum, et impossibilitas priuatiuum. Concluditur ergo, quod est diuina incarnatio et creatio, resurrectio hominum et beatitudo aeterna et sunt ista possibilia apud Deum, cum sint possibilitates supremae. Et hoc bene, magne et uere bene per diuinam bonitatem magne per diuinam magnitudinem uere per diuinam ueritatem, cum sint causae primae. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina bonitas sit forma magis actiua, quam materia prima passiua. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, plus potest materia prima recipere bonitatem quoad se, quam diuina bonitas infundere quoad se et propter se. Quod est falsum et impossibile aliter definitio bonitatis et aliarum rationum essent laesae quod est impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina bonitas potest bene, magne et uere agere super materiam primam ad placitum, et hoc miraculose. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum. quod diuina bonitas habeat correlatiua, ut sit diffusiua intrinsece, et naturam habere possit, et in se ipsa naturaliter quiescere. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina bonitas sit uacua et sine natura nec habeat correlatiua sic quoad suam naturam, sicut diuinus intellectus quoad suam. Ostenditur ergo, quod in diuina bonitate sunt tria correlatiua, et per consequens trinit as. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina bonitas habeat tantam potestatem, quoad se ipsam, quantam diuina aeternitas quoad se ipsam. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina potestas sit diuisa, infinita quoad aeternitatem in duratione, finita autem quoad bonitateram bonificatione. Quod est falsum et impossibile, equoniam definitiones praedictae essent laesae. Demonstratum est ergo, quod diuina bonitas est ita infinitain uigore quoad bonificationem, sicut quoad durationem. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina bonitas sit in tantum potens per intrinsecam operationem, quantum per suam existentiam. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod diuina bonitas sit minus potens, et quod hoc sit bonum, magnum et uerum. Quod est falsum et impossibile. Ex quo sequitur diuinam trinitatem esse. DE MAGNITVDINE Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina potestas sit tantum immensa per magnitudinem, quanfum infinita duratio per aeternitatem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, ipsam esse finitam. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod ipsa est immensa. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum diuinam magnitudinem esse absolutam, existendo et agendo. Et si contraria supipositio sit bona, magna et uera, bonum, magnum et uerum est, quod sit finita et per aliquod impossibile impedita. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina magnitudo est infinita existendo et agendo, et per consequens trinitas. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod nulla magnitudo sit maxima sine maximare. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod magnitudo sit magis magna sine maximare et sine proprio obiecto, quam cum maximare et proprio obiecto. Quod est falsum et impossibile. Concluditur to ergo, quod in diuina magnitudine est maximare et proprium obiectum, et per consequens diuina trinitas. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina magnitudo conuersa cum diuina bonitate, aeternitate, potestate, intelleetu, uoluntate, uirtute, ueritate, gloria et perfectione nullo modo sit impedita, sed simpiiciter absol uta et infinita. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera. Donum, magnum et uerum est, quod non sit conuersa cum praedictis, ut sit absoluta et infinita. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina magnitudo est infinita omnibus, modis: et per consequens trinitaset. quod diuina potestas, cum qua est conuersa, est infinita et absoluta. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina magnitudo habeat naturam infinitam propter seet propter diuinam bonitatem, aeternitatem etc. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, bonum, magnum et uerum est, quod non sit sufficiens malgnitudo diuina bonitati, aeternitati etc., neque cum ipsis conuersa. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina magnitudo habet infinitam actionem, contra quam nullum impossibile neque possibile agere potest. DE AETERNITATE I. Suppono, quod sit bolnum, magnum et uerum illud, per quod diuina unitas et aeternitas maiorem habeant conuenientiam inuicem, ut sint unum enssingulare absolutum. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessaria sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod sint diuersae essentiae, una ab alia separata. Quod est falsum et impossibile. Concluditur ergo, quod sicut est una unitas singularis absoluta, sic sit una. aeteraitas singularis absoluta. Ad quod sequitur, quod mundus non sit aeternus quia si sic, essent plures aeternitates. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod diuina aeternitas est magis absoluta. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, ergo bonum, magnum et uerum est. hoc, per quod minus sit absolulta. Quod est falsum et impossibile. Demonstratum est ergo hoc, per quod magis est absoluta. Ex quo sequitur quod habeat correlatiua absoluta, sine quibus non posset esse absoluta : concluditur ergo diuina trinitas. Suppono, quod si bonum, magnum et uerum hoc, per quod diuina potestas sit tautum propter magnitudinem diuiam, quantum propter diuinam aeternitatem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, bonum, magnum et ueruih est, quod diuina potestas, magnitudo et aeternitas non participent aequaliter propter finem. Quod est falsum et impossible. Concluditur ergo, quod diuina potestas est. ita infinita quoadmagnificationem, sicut quoad durationem : et quod magnifiudo est ita. infinita suo modo, sicut aeternitas quoad suum modum. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, mundum non esse aeternum. Et si contraria supposition bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum i et ueram, quod non sit incàrnatio,resurrectio neque aeternabeatiudo. Quod est falsum et impossible. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina aeternitas sit efficiens absolutae nouitatis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum,. magnum et Uerum hoc, per quod diuina aeternitas est minus causa finalis, Quod est falsum et impossible. ConcludiItur ergo, quodeus est efficiens, et quod mundus est.nouus. Suppono, quod sit bonum, maghum et uerum hoc, per quod duratiomundi dependet magis ab aeternitate Dei. Et si contraria suppositio sit. bona, magna et uera, necessarie : sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod di uina aeternitas sit minus gubernans uniuersum. Quod est falsum et impossible. Ostenditur ergo, quod mundus. est nouus. DE POTESTATE Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quodeus possit existere et agere per se, propter se, in se ipso, de se ipso et cum ipso. Et si contraria suppositio sit bona, magne et uera, necessarie sequitur, quod sit aliquod ens superius, impediens Deum, et quod sit eius causa. Quod est. im possible, cum omne possible et impossible sint efiectus diuinae potestatis. Concluditur. ergo, quod diuina potestas est ab soluta, et quodeus potest existereet agere sine ange.lo, caelo,et huiusmodi. Suppono, qu.od.sit bonum, magnum et uerum, quod diuina potestas comprehendat totum uniuersum subiecfiue et obiectiue. Et si contraria sup Ipositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit aliquod ens in uniuerso impediensl diuinam potestatem, ut non sit causa uniuersa. Quod est falsum et impossibile. Probatum est ergo, quod Deus est causa efficiens. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod nub lum impossibile possit impedire diuinam potestatem, quin habeat bonum, magnum et uerum possibile. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, impedire bonum¿ magnum et uerum diuinae potestatis. Quod, est falsum et impossibile, Ostenditur ergo, quod incarnatio, creatio, sempiterna beatitudo etc., sunt a Deo possibilia. Suppono, quod non sit bonum, magnum et uerum, diuinam potestatem esse aliquo modo finit am. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, bonum, magnum et uerum est, quod sit maxime imita. Quod est falsum et impossibile. Demonstratum est ergo, quod est infinita, et quod Deus potest creare, resuscitare, et huiusmodi. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina potestas possit annihilare omnes alias potestates, quarum est finis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod ea, quorum est finis, necessitant ipsam, quod sit finis eorum. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina potestas potest annihilare omnes alias potestates. DE INTELLECTS Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod intellectus possibilis non sit de genere actionis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod intellectus agens sit de genere passionis. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod in tellectus possibilis non potest esse unus in numero in omnibus homimbus, quia esset intellectus agens. Suppono, quod sit bonum, magnum, et uerum, quod intellectus humanus intelligat magis bene, magne et uere, obiectando Deum et suas rationes, quam obiectando sensibilia et imaginabilia. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod intelligat magis per causas inferiores, quam per superiores. Quod est falsum et impossibue. Ostenditur ergo, quod scientia facta per causas superiores est una scientia per se, separata a scientia, quae est facta per causas inferiores. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod intellectus faciat magis uere scientiam superiorem cum habitu fidei, quam faciat scientiam inferiorem sine habitu fidei. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur contradictio. Quae stare non potest. Ostenditur ergo, quod intellectus intelligendo cum habitu fidei potest intelligere et credere, tarnen aliter et aliter. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod intelligere Dei sit realis relatio inter intelligentem et intelligible, et per eonsequens distinctio. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod ipsum intelligere sit indeterminatum et confusum quae indeterminatio est bona, magna et uera, cum quidquid sit in intelligere Dei, sit bonum, magnum et uerum. Quod est falsum et impossibue ergo diuina trinitas. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod sit beatitudo aeterna, ut quilibet intellectus beati habeat obiectum aeuiternum. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod non sit beatitudo nisi in hac uita. Quod est falsum et impossibue, et contra diuinam bonitatem, magnitudinem etc. DE VOLVNTATE Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina uoluntas diligat in bonitate diuina proprium obiectum, ut puta bonificantem, bonificatum et bonificare et in magnitudine diuina magnificantem, magnificatum et magnificare, et sic de aliis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod ipsa uoluntas non sit bona, magna neque uera. Quod est falsum et impossibue. Ostenditur ergo, quod diuina uoluntas duigit in omnibus dignitatibus Dei obiecta et actus proprios. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina uoluntas diligat diuinam raagnitudinem esse infinitam. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod habeat in se finitatem suorum correlatiuorum quae sine magnitudine infinita non possent esse infinita. Ostenditur ergo, quod diuina magnitudo est infinita. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod dimana uoluntas tantum diligat diuinam potestatem, quantum diligit diuinam aeternitatem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, sequitur, quod potestas non possit ei sufficere quoad infinitam amationem, cup potestas non posset habere per se infinitam possificationem. Quod est falsum et impos sibile. Ostenditur ergo, quod diuina uoluntas diligit potestatem esse infinitam quoad possificationem, sicut quoad aeternificationem. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina uoluntas diligat se esse infinitam, in tanto quoad bonificationem, quantum quoad uolitionem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera necessarie sequitur, quod diligat se non esse perfecte bonam. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina bonitastantum obiectat diuinam uoluntatem suo modo sicut e conuerso. Suppono, quod hoc sit bonum, magnum et uerum, per quod diuina uoluntas diligit diuinum intellectum, obiectantem diuinam bonitatem tantum, quantum obiectat diuinam uoluntatem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, bonum, magnum et uerum est, quod diuina uoluntas non diligat perfecte diuinum intellectum, nec diuinam bonitatem. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina bonitas habet in se sic correlatiua propter se, ut puta bonificatiuum, bonificabile et bonificare, sicut diuinus intellectus et diuina uolunitas habent correlatiua pro se ipsis. DE VIRTVTE Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum quod humanus intellectus per uirtutem suam et de habitu fidei habituatus sic se habeat ad attrahendum similitudines diuinas de Deo, sicut se habet ad attrahendum similitudines sensibiles de corpore per sensum, et imaginabiles per imaginationem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit magis uirtuosus obiectiue per sensum et per imaginationem, quam per diuinas rationes, Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod intellectus habet uirtutem ad faciendum scientiam de similitudinibus Dei. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod Deus sic, et multo magis, uirtuose se uertat ad humanum intellectum cum omnibus suis dignitatibus, sicut intellectus ad ipsum cum omnibus suis potentiis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, Deus se habet erga intellectum uitiose, et intellectus erga Deum uirtuose. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod Deus est cognoscibilis, et quod intelligit omnia particularia. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod Deus habeat proprium subiectum et obiectum. Et si contraria suppositio sit bona, magna et iera uirtuosuni est, quod Deus habeat carentiam existendi et agendi et uitiosum est, quod habeat existentiam et agentiam quoad suas rationes. Quod est falsum et impossibile. Ostensum est ergo, quod est productio lin diuinis. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod nulla uirtus inferior possit impedire superiorem, sed e conuerso. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod uirtutes inferiores dominentur supra superiores. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina uirtus sic est causa prima effectiue, sicut finaliter. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina potestas sit tantum uirtuosa propter se et propter » diuinam bonitatem et magnitudinem, sicut propter aeternitatem, intellectum et uoluntatem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit uitium bonum, magnum et uerum quidquid est in diuina bonitate, magnitudine, aeternitate, potestate, intellectu et uoluntate. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina potestas habet uirtutem infinitam, omnibus mo dis considerando DE VERITATE i. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod Deus formaliter sic se uertat ad omne esse verificando, sicut intelligerido. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod diuinus intellectus attingat obiectum intelligendo extra actum ueritatis. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod omnia, tarn particularia quam umuersalia, a diuino intellectu uere sunt objectabilia. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod nullum ens sit sine actu ueritatis. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur quod diuina ueritas aliquo modo sit otiosa. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina uentas sic est uniuersaliter causa effectiua, sicut finalis. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina ueritas in subiecto impossibili non possit habere passionem. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod impossi. bilitas sit sua causa. Quod est falsum et impossibile. Qstenditur ergo, quod diuina ueritas est absoluta intra et extra. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod diuina ueritas sit infinita. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod diuina Ueritas sit magis finita. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuina ueritas est infinita et quod omne ens uerum extrinsecum est ab ipsa uerificatum subiectiue et obiectiue. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod diuinae rationes possunt habere magis uere actus proprios. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod diuinae rationes careant actibus propriis, et quod ipsa carentia sit bona, magna et uera. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod diuinae rationes non tantummodo habent proprios actus quoad nos, sed etiam quoad se ipsas. DE GLORIA Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod Deus magis se habeat erga suos amicos, gloriando gratiose, iuste et misen corditer. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod se habeat erga ipsos male, false et iniuste, et erga suos inimicos bene, magne et uere. Quod est falsum et impossibile. Ad consequentiam autem istius impossibilitatis sequitur, quod mundus est nouus, et quod gloria beatorum est aeuitema. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod sint angeli magis propter se ipsos, quam propter caelum. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod angelus sit magis gloriosus propter motum caeli, quam propter obiectare Deum et se ipsum, intelligendo, recolendo et amando. Quod est falsum et impossibile. Ostensum est ergo, quod angelus non est propter motum. Suppono, quod sit bonum, magnum et uertim, quod angelus sit factus a Deo. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum hoe, per quod angelus sit minus dispositus ad recipiendum maiorem gloriam a Deo, et per quod magis est separatus ab ipso. Quod est falsum et impossibile, quoniam factio disponit, quod totus angelus sit gloriosus quoad suam essentiamet agentiam. Non autem quoad suam aeternitatem, posito quod sit aetemus. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod homo magis potest intelligere, recolere et diligere diuinam gloriam et suammet gloriam. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum, quod homo habeat maiorem gloriam non obiectando Deum et non obiectando se ipsum, quam obiectando. Quod est falsum et impossibile. Ad consequentiam istius sequitur diuina trinitas, incarnatio, resurrectio et etiam creatio, et huiusmodi. Suppono, quod non sit bonum, magnum neque uerum, quod sit unus intellectus in numero in omnibus hominibus. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod sit bonum, magnum et uerum hoc, per quod Deus sit minus glorians, minus amans, et quod sua gloria sit minus intellecta et dilecta. Quod est falsum et impossibile. Ostenditur ergo, quod intellectus est particulatus, et cum corpore hominis coniunctus. DE PERFECTIONE Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod mundus non sit aeternus. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, bonum magnum et uerum est, quod Deus non possit perficere mundum, qui imperfectus est cum perficere imperfectum non posset esse sine additione perfectionis quae additio non est de genere aeternitatis. Et cum hoc sit falsum et impossibile, probatum est, quod mundus est nouus. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod omne illud, quod depend et a possibili et impossibili, sit imperfectum. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera. necessarie sequitur, quod omne contingens sit perfectum. Quod est falsum et impossibile, quia Deus est ens perfectum. Probatum est ergo, quod omne ens, absolute loquendo, est a contirigentia praeter Deum. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod Deus sit causa perfectissima. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod nullus enectus sit perfectus, cum causa et enectus relatiue se habeant. Etiam sequitur, quod si mundus noii est factus, quod Deus non sit causa perfectissima. Quod est falsum et impossibile. Probatum est ergo, quod Deus est causa perfectissima, ratione finis et effectus. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod phi losophia diuina sit primitiua, uera et necessaria ad intelligendum philosophiam naturalem. Et si contra ria suppositio sit. bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod intellectus sit altior et perfection in faciendo scientiam per ea, quae sunt inferiora, quam per ea, quae sunt superiora. Quod est falsum et impossibile. Ostensum est ergo, quod intellectus uerior et perfectior est extra sensum et imaginationem, quam cum sensu et imaginatione, in faciendo scientiam. Suppono, quod sit bonum, magnum et uerum, quod intellectus hominis habeat correlatiua intranea. Et si contraria suppositio sit bona, magna et uera, necessarie sequitur, quod habeat maiorem naturam. et perfectionem intelligendi ab extrinseco, quam intrinsece. Quod est falsum et impossibile. Ostensum est ergo, quod intellectus habet tria correlatiua, ut puta intelligentem, intelligibile et intelligere. Perfectus est liber et data est doctrina, per quern modum potest faciliter scientia generari. Et hoc sub conditionibus diuinarum raitionum, ut in prologo dictum est, tenendo modum secundum ea, quae dicta sunt, ad faciendum scientiam de his, quae dicta non sunt. Ad laudem et honorem Dei finiuit Raimundus istum librum parisius mense Iunii ann. 1311 incarnationis Domini nostri Jesu Christi.